Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
[**v]

ultimo decembris, dodrante post quintam matutinam ; unde effigiei aetatis annus vigesimus octavus adscribitur, idque dum excusi operis annus notatur 1542, qui semper a Typographis uno anteverti solet.

Patrem Ille habuit cognominen, qui Carolo Quinto medicamentarius fuit aulicus.

Avum vero sum celebrat ipse Everardum Vesalium, qui mathematicarum peritissimus disciplinarum singularia edidit suae in his scientiae in publicum documenta ; in medicis autem profecit usque adeo, ut eruditissimos commentarios ad libros Rhazis, in omnium tunc manibus versantis, conscripserit ; quin in quatuor etiam primas Hippocratis aphorismorum sectiones doctam conscripsit commentationem ; quam auctor noster adhuc possedit ; per quae omnia ita inclaruit Viri sapientia, ut vocatus fuerit in aulam, ut patris sui obiret vicem, qui jam gravis annis, hoc munere abiverat, atque fungeretur archiatri officio apud Serenissimam Mariam Vallesiam, quae unica gentis Burgundicae Haeres Maximiliano Imperatori nupserat. Honores hos, mirasque Viri dotes, eo magis celebrare oportet, quod trigesimus illi et sextus aetatis annis jam fatalis fuerit.

Pater hujus Everardi, atavus ergo nostri, memoratur Joannes Vesalius, filio suo multos per annos superstes, qui aulicus dudum Augustae Maximiliani medicus, provecta dein nimis aetate, et labori aulico atque obsequiis impar, impetravit, ut filius Everardus in dignitatem loci succederet. Lovanium se, in secessum Musarum recepit ; neque ibi silentio vitam transigendam ratus, artem medicam publice docuit, ubi et notas in quartum Fen eruditas edidit. fuitque tanta hac tempestate hujus Viri celebritas, et auctoritas in arte, ut eruditissimi illo tempore scriptores Illius nomini scripta sua evulganda inscriberent, ab ipsa hac dedicatione scilicet pretium suis operibus sperantes. Collegit et hic bibliothecam ex libris omnium fere medicorum manuscriptis, quos suis privatis sumtibus[2]conquisivit undique.

Sed, quod magis mireris, Lector, ipsius Joannis hujus Petrus genitor medicus laudatur et ipse sua aetate satis celebris.

Frater erat auctori nostro natu minor, dictus Franciscus Vesalius, qui diu ante Andream mortuus. Hic vero adeo versatus fuit in Anatomicis, tantoque in sacra medica amore, ut, licet jussu Parentum jurisprudentiae se dicare cogeretur, tamen ad medica resiliret semper. Imo, post multas peregrinationes per varias orbis plagas, sperabat tandem aliquando se posse fratris sui Andreae vices tueri atque refutare, quae adversarii in fratre notaverant quum Ille scilicet anno 1555 a studiis suis penitus remotus, atque aulicam vitam degens, omni careret otio ad objectiones tam acerbe factas undique repellendas. Ita sane ut videatur in Vesaliana stirpe culta haesisse medicina, ut in Asclepiadaea olim habitasse gente, antiquitas notabat.

×Simplification systématique de –mpt- en mt (sumtibus pour sumptibus).