Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
**2

Oriundi fuerant majores antiquissima, et celeberrima Cliviae Wesalia, vel Faesula. Insignia autem stirpis gentilitia gerunt tres mustelas, quod animalis genus Belgis Wesel appellatur. Hinc et ipse quoque prius nomen sum Wesalium, vel Wessalium scripsit ; quin et ipse quoque Guintherius, dum Eum laudat in institutionibus Anatomicis hoc Eum appellavit nomine, tam in prima illarum editione anno 1536, quam in altera Metis data anno 1539.

Tali ortus stirpe, his natus parentibus, stimulos sensit, caveret, ne degeneraret a prisca majorum virtute, atque partam a Genitoribus famam virtute sua augere summa contendit ope. Curaverant parentes, puer Lovanii in collegio castrensi humanioribus, et peripatetica doctrina, imbueretur. Eluxit statim erga Physica servens in tenera aetate amor. Latinum ibi sermonem ita addidicit, ut dictio Ejus deinde pura, casta simul et florida Lectori admirationi sit. Graeca vero ad perfectissimam usque calluit peritiam. Stylus hinc in magno opere talis observatur ; ut obtrectans ubique, non absque invidiae suspicione, Riolanus putet, scripturae huic imparem Vesalium usum Eruditissimi cujusdam Viri commodata manu ; atque Joannem quidem Oporinum, Graecae apud Basilieenses Linguae Professorem, hanc in se provinciam suscepisse, absque ulla veri specie alii opinantur. Id absonum credere. Equidem faciat quis Latine sciens periculum scribendo naturalem corporis hominis historiam, ignarus ipse Anatomes, ex aliena descriptione. Nae millies imprudens ille impinget in veritatem rei, atque verborum proprietatem. Sed et Vesalius eodem scribendi genere usus in iis, quae ad Guintherium commentatus, tum et in epitome, et de vena secanda. Posteaquam vero in aula egit diu ab omni musarum commercio alienus, antiqua sensim elapsus elegantia, aliquantum deflexit. Miramur interim Riolanum, qui vituperet ampullatam Viri dictionem, protractiores sententias, obscuram rei descriptionem : quum usus sit dicendi simplicissimo genere, longe magis perspicuo, atque minus abrupto, quam Riolanus. Sed ita solet placens potissimum sibi, alienique saepe meriti ultra aequum severus Censor.

In graecis quid profecerit scire est vel ex eo, quod Galeni graeca ita in musaeo juvenis evolverit, ut helluo eorum Falloppio audiat, et Galeni discipulus. Quin et annotationes ad Galeni Graeca plurimas in unum digestas volumen conscripsit. Ex Galeno in Italia et Germania edito mendas Interpretum expurgavit. Errores in numeris, voces ex Graeco in Latinum versas ab hominibus anatomes ignaris correxit ubique. Alia in Eodem innumera restituit. Notas in anatomica Galeni, una cum aliis Ejusdem operibus, multo quam prius emendatioribus, jam evulgando paratas habuit. Verbo dixerimus: scientia Viri in Graecis adeo clara, ut Aldinus Junta celeberrimus ille Venetiis typographus hunc unice rogaverit, vellet textum Galeni Graecum, atque versionem Latinam, castigare,