Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
[**2v]

qua gratia et misit Illi emendationes quam plurimas. De his hactenus certo constat. Sed nihil magis a verosimili dissidet, quam quod ex relatione nescio qua Joannis Caji, Medici celebris Britanni, nostroque Bononiae contubernalis, dum ibidem magno operi conscribendo, atque depingendo occupabatur Vesalius, Riolanus scribit. Quasi accepta ad emendandum plus corrupisset ad augendam obloquendi materiem. Quis credat, eam in Juvene viginti quinque annorum, et candido, et optimo, scelerum atrocitatem. Quis tantam admittat negligentiam in Viris eruditissimis, qui lectas ad Galenica castigationes miserant? fuissentne hi temere passi, suos labores ita impune perire, corrumpi, temerari? Sed anxia est et nimia Riolani diligentia, quoties captare licet, quod carpat gloriam Vesalii. Adeo nobis hoc simile vero habetur, quam Hippocratem incendisse spoliata prius a se grammatophylacia Cnidiorum. Sed dignos laude Viros neque dimittit post fata livor. Quum etiam clara adhuc ea aetate Arabum doctrina haberetur, quorum libros haud penitus studiorum ex manibus eripiendos postea saepe dictitat Vesalius, suum esse censuit et horum scripta ex semet intelligere posse : diffidens versioni Latinae, fontes maluit adire, ipsamque hanc Arabicam, caeterasque Asiae, addiscere : ut veros caperet Auctorum sensus. Familiari ad haec usus praeceptore Lazaro Hebraeo de Frigeis, cum quo versabatur in legendo Avicenna. Fuitque is ipse postea Auctor Synonymorum Hebraeorum, et Arabicorum, quae adscripta miramur Graecis vocabulis et Latinis, quibus explicantur partes, tabulis depictae, in appositis ad illas indicibus. Atque in his quoque tantos fecit industria sua profectus, ut integram paraphrasin in decem libros Rhazis ad Regem Almansorem confecerit. Fuit enimvero singularis surgentis ad meliora post barbara fata seculi Vesaliani felicitas, ut puri sermonis castitatem in Latinis edocti Graecisque, saepe et in Hebraicis, Juvenum animi, ita demum his praesidiis aditum sibi aperirent ad artes, atque in his reperta arcana tanti dein subsidii adjutamento consignarent posteris. Quae dum acri ille prosequeretur studio, interea tamen nata ad Anatomica indoles semper emergens sese ostentabat, ut vel puer animalium penetralia nudare, atque viscera inspicere soleret, mures, glires, talpas, feles, canes, quoties posset aperiens, qualisque aliquando futurus esset vel jam ostentans.

Academias inde alias, hoc celeberrimas aevo, atque eruditissimis in omni scientiarum genere Viris illustres frequentavit. Monspeliensium cum Tagaultio commilitone scholam coluit. Lovanium studiorum causa repetivit aliquoties. Parisinam academiam, Jacobi Sylvii tunc lumine fulgentissimam celebrat ipse prae caeteris ; hic primo nomen medicinae Hujus sub auspiciis dedit, Ejusdem sedulum se triennii spatio auditorem fatetur amatissimum fuisse, Anatomica hic didicisse, vidisse aliquot sub Sylvio brutorum dissectiones. sic tamen, ut manum ipse operi mox