Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
***

sedulo adhibuerit, ut in tertia jam sectione, cui unquam astitit, praeceptorum ad nova stupentium hortatu, et sodalium precibus, incitatus sua manu publice anatomen administraverit longe absolutiorem, quam prius unquam viderat. Altera dein sectione publica manui movendae famulantes musculos, atque abdominis viscera, accuratius exhibuit. Atque ita quidem summus Vir anatomicae artis tirocinia Lutetiis sub Sylvio deposuit, unde et illum sibi, dum vivat, observandum laudat, multumque Illi se tribuere velle profitetur, semper Eum reverentia prosequutus fuit, atque amicitiam Praeceptoris miris quidem modis, salva tamen veritate, semper ambivit. Ut tamen palam constet omnibus ratio traditae tum Parisiis anatomicae disciplinae, eorumque, quae Sylvio debet Vesalius, ex veris rerum monumentis operae pretium rem gestam eruere, atque ordine exponere, quo aequus judex sincere verum examinet. Suo Sylvius more Galeni de usu partium libros studiosis praelegebat ; quum ventum erat ad medium primi, ubi anatomica incipiunt demum tractari, dixit difficiliora haec, quam quae candidati medicinae assequerentur ; adeoque fore retulit, ut sese pariter, suosque auditores, si pergeret, frustra discruciaret. Ingenti ergo saltu in librum quartum ivit, eumque aggressus ad decimi usque portionem tractavit. Postea, intermediis iterum omissis praelegit posteriores ita, ut singulis quinis, senisve diebus, librum absolveret integrum. Et Galeni quoque de musculis libros exposuit simul, nullum vero alium anatomicum librum. Neque auditores interea admonuit unquam, ullam rem in Galeno scribi, quae diverso se modo in animalibus haberet. Ut ita nil doceret praesens, praeter ea, quae aperte ex ipso Galeni scripto omnino disci poterant. Nec humanum vel semel cadaver incidit ut ostenderet discipulis partium structuram, sed caninas interdum partes in scholas apportandas curabat, ut vel sic anatomica demonstratione defungeretur. Hae etiam ipsae canum incisiones sub Demonstratoris auspicio a solis peragebantur Chirurgis, dictante dein et super demonstratis disserente Professore. Nec durabant diu, sed intra triduum absolvebantur hae sectiones. Munere praelegendi functus, post absolutos Auditores, reversus aliquoties Sylvius expertus fuit discipulorum diligentiam, dum occupatos deprehendit in dissecandi opera. Accidit, ut Sylvius diceret in lectione ; se reperire non posse membranulas venae arteriosae, et aortae appositas, sequenti die redeunti post praelectionem ad discipulos, hi, quos inter Vesalius, easdem ostenderunt. Vesalius interim sodales exhortans, cum iis in coemiterio Innocentium lautissimam ossium copiam per multas saepe horas versans collegit. Accidit forte, ut uno cum socio vaderet ad ingentes ossium acervos, ut inde sibi quaedam compararet, qui in monte Falconis sunt ex cadaveribus suspensorum eo deponi solitis, a ferocibus petitus canibus in tantum venerit discrimen, ut metueret tot canum ad experimenta Anatomica occisorum ferales se hic