Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
***2

extra communes Galeni libros. Atque haec quidem Ille superstite, et florente, Guintherio, publice. Neque vero verbulum alter reposuit. Ne tum quidem, quando diu post tristissima Vesalii fata, sua in publicum emitteret. Quae quum curiosus omnium, quae ad anatomica spectant, scrutator Riolanus pulchre sciverit, necesse non habebat invidiam oblique conflare Vesalio, quasi gratum minus Andernaco se gessisset, posteaquam propriis olim verbis honorasset : nusquam quippe dixerat Vesalius anatomica se ab Eo hausisse, sed magnam studiorum partem. Nicolao autem Florenati rationem studendi in arte Hippocratica debere se gratus agnoscit. Haud decuit nos negligenter tradere historiam studiorum Vesalii, aut magistros silere quibus usus fuit ad praecepta doctrinae. Debuimus quoque cum cura notare, quid quantumque, per Illos, Parisiis praecipue profecerit? quid propriae acceptum ferendum industriae habuerit? Ut ita recte super his judicare incorruptus quisque judex queat. Meritis quippe dignis viri detractum ivit nimis cum Galliis Italia. Quamvis enim Parisinos Medicos Praeceptores suos appellat, sciri tamen interest quousque intelligi hoc encomium oporteat. Lovanii rursum, Gallico bello oriente, studiorum gratia habitans, anatomen sodalibus demonstrando almam ibi Academiam insolenti spectaculo totam in se convertit. Quanto quidem ardore discendi actus tunc fuerit uno discamus ab exemplo. Lutetiis Lovanium reversus ob belli turbas, obambulabat cum celeberrimo Gemma Frisio. Exspatiantes sors duxit ad locum, ubi extremo affectorum supplicio cadavera in exemplum publice solent exponi. Conspicit Vesalius corpus latronis ante annum stramine leviter ambusti alligatum palo, quod aves prae suavitate ita carne spoliaverant ; ut nudata quam optime compages ossium, et dealbata, sola ligamentorum tenacitate cohaereret. Ad praedam frustra diu quaesitam allectus Vesalius, gaudet, cupidus potiri : adjutore ergo Gemma, altum conscendit palum, suffixique corporis ossa praecipua artuum avulsit, et furtim, per vices, domum retulit. Restabat cum capite, et thorace, truncus, quae alte ad palum ferrea nectebantur catena, ut adeo sine valida vi divelli haud possent, neque interdiu domum deferri. Audax juvenis vesperi urbe exivit, atque totam se noctem ea excludi patitur, nocte vero media solus, per horrida cadaverum undique suspensorum spectacula, summo labore, maximaque industria, crucem conscendit, ossa omnia vi avellit, sollicite colligit, longe inde remoto loco sepelit, posteaque clam per vices domum sibi detulit, atque conficit inde sceleton, quod Parisiis attulisse secum fingebat, Praetoris metu, suosque dein et publicos in usus adhibuit. En facinus periculosae aleae. Quo dein opus haud erat : Praetore Urbano cadavera punitorum capitali poena liberaliter concedente.

Talibus se, sodalesque suos, incitamentis urgens, incepit ossium syntaxin