Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
[***2v]

compingere ex corporibus hominum, simiarum, Cercopithecorum, aliorum quadrupedum, avium quoque. Hinc supellectile dives anatomica Lovanii accuratius jam docebat, secans publice, sub praeside Joanne Armenteriano, Medicinae inter Lovanienses Professore, cui postea Guintheriana anatomica publice dedicavit.

Fuit dein circa haec tempora in expeditione, quam Imperator in Gallos movebat, anno 1535. tumque sua manu cadaver humanum aperuit, quum secanti Parisiis bis modo adstiterat ; quo quidem tempore viginti annos natus est. Utique promovit suam quotidie, extenditque magis, scientiam: ut publice ipse narret, dum Institutiones Andernaci a se correctas, auctasque ederet, III. Nonas Maji 1538, se jam in tribus Academiis in Europa celeberrimis anatomen administrasse, viginti tum et quatuor annos natus. Lovanii, Patavii, alibi non semel, publice se administravisse anatomen scribit Kal. Jan. 1539. et April. 1539.

Venetiis quoque Mediciam[3]didicisse legitur sub Medicis artem ibi exercentibus, quibuscum aegros vidit. Anatomicam postea scientiam porro labore improbo, inter detestabiles sordium spurcitias, prosequebatur, nec sumtibus parcens. Aetate vero integra, quaeque pecuniariae rei minime intenta, uxore, liberis, rei familiaris omni cura liber, totum se immersit anatomicis, idoneos sibi legens, qui in partem laborum venirent, socios. Fatigabat precibus judices molestissimis, ut capitis damnatos certo afficerent supplicii genere : ut in propositum suum ex corporibus disceret, quibus investigandis incumbebat maxime. Nunc eosdem orabat, different in tempore sectioni opportuna capitalia supplicia. Studiosos incitabat, invigilarent ad cadaverum sepulturam, ea ut monumentis suos in usus eriperent. Hortabatur, notarent sedulo, quae de morbis aegrotantium in nosocomiis decumbentium Professores Medicinae disserebant ; ut mortuorum dein cadavera nacti, rectius inquirerent in morbi, mortisque, causas, grataque hac discendi occasione possent frui, laetari. Corpora nactus eorum, qui ultimis erant poenis affecti, vel et e sepulchris educta, in cubiculum vexit, suosque in usus per tres et ultra septimanas asservavit. Horretne legenti animus? O juvenilis ardor et impetus constantia fultus repagula eluctatur ferrea, voluptates unas agnoscit, quas parit scientia, caeteras illecebras nec novit, nec ambit. Tali opus erat ingenio, artibus his, ut nobile conderet opus. Discendi avidus, commune bonum promovendi ardens, enixus est, atque emersit.

Interea tamen haud datum semper Nobili viro votis frui. Sed ab ephebis statim de anatomica speculatione ad usum artis medicae avocatus fuit, per bella, et itinera. Anno enim 1528, qui vix decimus quintus aetatis erat, pestem jam tractavit Chirurgus et Medicus. Stipendia meruit in bello Gallico ad annum 1535 inchoato ; in bello Geldrico, quod Imperator confecit anno 1543. Quando abiens Caesar,

×Coquille pour medicinam.