Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
****

jussit restaret Neomagi, ut curaret valetudinem afflictam Navagerii Legati Venetorum. Ubique tamen anatomen semper, et Chirurgiam, quantum pote, exercuit.

Atque his quoque omnibus effectum est rebus, ut, impulsus parta jam fama viri, sapientissimus Venetorum senatus, qui optima quaeque suae semper Patavinae Academiae conciliat, auctorem nostrum vixdum viginti natum et duos annos, lauto invitaverit stipendio, ad Anatomica et Chirurgica publice praelegenda, demonstranda, excolenda. Quo munere praeclare per septem fere annorum decursum publicus Scholae Patavinae Professor functus est. Bononiam quoque mox vocatus auctoritate publica ad anatomes doctrinam demonstrandam, aedibus exceptus Joannis Andreae Albii professoris Medicinae, confecit ibi hominis et simiae skeleton. Tum vero Cosmus Hetruscorum magnus dux, decus et praesidium artibus et literis, annuo sexcentorum coronatorum honorarium obtulit, Pisas Vesalium vocavit, ut publice Professorium munus in Anatome et Chirurgia obiret ; jussitque, ut cadavera Illi vel ex coemiteriis ad vota, ususque, concederentur. Patavii publice anatomen demonstrando servavit ordinem, quo in magno opere anatomica describendo postea ; tres ut minimum integras septimanas operi impendens semper. Bononiae mox, in eadem hyeme, similes eodem spatio temporis habebat. Atque dein, eâdem semper hyeme iterum Pisis. Solebat Galeni libros sequi, quos ter jam praelegerat studiosis, priusquam ullam in eo mendam annotare fuisset ausus; imo Galenum extollebat alterum ab Hippocrate Medicinae Principem, dissectionis Professorem primarium, atque coryphaeum, rarum naturae miraculum, summum naturae admiratorem, nec non omnium bonorum auctorem. Quum tamen ita assiduo versaretur in secandis cadaveribus, atque semper compareret cum Galeno omnia, quae observabat, incepit sensim annotare, quae deprehendebat diversa, atque ex his volumen ingens conficere, tum vero dedit se quam maxime simiarum anatome, dumque caudatas examinat atque non caudatas ; plurima quotidie observabat notatu digna ; omnibus his rite pensitatis colligere coactum se sensit tandem, Galenum simiarum accuratas satis descriptiones falso applicuisse hominibus, ex credita similitudine, neque hominum interim descripsisse corpora ex contemplatione eorundem. Quo magis intentus his, eo liquidius haec videre se putabat : quare incepit omnibus diffidere, bene gnarus autoris, a quo omnia haberent caeteri, Galeni; sumsit inde animos de resuscitanda propriam per industriam anatome. Dum vero de modo circumspicit, quo tantum opus moliri feliciter queat, vidit haudquaquam id posse fieri, nisi novam omnino historiam, anatomicam conderet ex iis inprimis, quae ipse ex cadaveribus observata cum auctorum anatomicorum descriptionibus comparando invenerat,