Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
[****v]

haecque omnia simul uno contenta libro orbi proponeret. Reperiebat enim tot vitia in anatomicis, ut neminem videret, quem sequeretur fidum ducem, nisi ubique refellendo abuti vellet Lectoris patientia ; contra vero rationis esse, sola narrare, quae fideli oculorum usu detecta forent. Haec secum noctes diesque sollicita dum mente agitat, utque fieri natum aliis mentem super his aperit, summos statim Viros adhortatores, atque Auctores periclitandi vires habuit ; quos inter magna cum laude celebrat Marcum Antonium Genua Patavinum Professorem, atque Wolfgangum Herwort patricium Augustanum, inchoando operi impulsores maximos.

Incepit ergo revolvere, quae incidendi usu certa didicerat ; tum digerere ; atque conscripta denique in historiam absolutam fabricae corporis humani referre non modo, sed et pictas per tabulas oculis subjicere fidelibus. Stetit haec animo sententia, anatomen, illique innixam Chirurgiam, nobilissimas haberi medicinae partes. Has ideo doluit suo seculo separatas ab ea arte, quae morbis curandis occupatur, coli. Quare omnium primo conatus fuit iconibus exprimere eas corporis partes, in quibus vulnera, ulcera, tumores, luxata, fracta, contusa, accidunt, atque exercita Chirurgi arte curantur, jocatus Medicos reliquos syrupis praescribendis unice occupari. Emisit ergo effigies quasdam anatomicas, anno 1539, Venetiis, speciminis causa solum, et tentamenti instar. Has alii statim depravatas, et titulis ornatas majoribus, evulgabant ; dum detento apud Italos Vesalio, procul illum abesse Germani putarent, neque rediturum unquam : tuto itaque licere sibi plagiarii judicabant alieno parta labore gloria abuti. Hinc natae hoc tempore in variis locis tabellae anatomicae.

Post tabulas has primo absolvit epitomen suam ex septem libris magni operis collectam, hancque Serenissimo Principi Philippo Caroli filio inscripsit, licet aliquot dein mensibus, post evulgatum opus magnum, demum ediderit in publicum. Composuerat eo hanc proposito tantum, ut et foret index majoris operis, atque Chirurgis inprimis ut prodesset. Caeterum figurae se in ea ostentant omnium sane, quae unquam prodierunt, pulcherrimae, artem si spectas, vel veritatem rei expressae. Series pictorum in epitome musculorum peritur unice a sola ratione loci, situs, et viciniae, qua illi locantur in ipso corpore : ut habeatur vera species partium corporis a Chirurgo, unde certo Ille sciret quis eorum quoque loco corporis reperiretur, ut dextram sapienter regere secundum partium scientiam, absque errore, posset. Absolvit deinde ocyus opus incomparabile anatomicum, quod periturum nunquam, omnis aevi tempore praeclarissimum habebitur omnium, quae in hanc usque horam ab ullo mortalium edita fuerunt. Oratio diserta hic enarrat amplissime omnia, quae faciunt ad fabricam corporis perfecte intelligendam non modo, sed et artificiosa demonstratione ex-