Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
****2

ponendam oculo. Tabulae certe, quae descriptas sermone partes ex vero depingunt, speciosa magnitudine, naturaeque ipsius genuina facie, antecellunt omnes, quas ulla vidit aetas. Indices vero iconibus appositi, tanta cum cura, anxiaque diligentia, depicta explicant, ut hac in re amplius quid desiderari nequeat. Sed dum consideras textum, admiraberis labores Viri, qui incredibili accuratione, et industria plane stupenda, singulis vel minutissimis particulis descriptis figuram assignat in margine citatam ita exacte ; ut si quis legerit descriptiones simulque respexerit et ad iconas, putet se audire secantis sermonem ad partes oculis demonstratas. Unum est in contemplandis musculorum figuris hic valde observatu necessarium. Hoc scilicet in opera Auctor alio illos ordine, quam in epitome depictos dedit. Enimvero, ea hic serie offert, qua anatomicus necesse habet, eos in demonstratione prosequi, ut spectatori attento ostendat, successive praeparet, separet, tollat, relinquat, uno in cadavere omnes, quoties in theatro anatomen exercet publico. Consueverat ita eos Auctor quotannis, una hyeme, in tribus Italiae Academiis, exhibere, curavitque artifices pingere cadaverum imagines in demonstrationes successivas dispositorum. Incredibile quantum hinc adjumenti Professoribus publicis artis utilissimae : habent quippe, quem securi sequantur per inextricabilem hunc labyrinthum, ducem; cujus filo coeca regantur vestigia cupidis uno in corpore omnium musculorum, tendinum, ligamentorum, indicationem recte aggredi, atque absolvere. Haec ille septem libris examussim explicat, ad singula ubique Galeni scripta allegat, sensa Viri cum observatis confert, peracri dein judicio et censura errores perstringit, ut quandoque acutius in his cernere visus sit; tandem colligit non hominum, brutorum vero, corpora explorata fuisse a Galeno descripta. Hinc turbae illae, hinc illae lachrymae! Anatomici usque omnes inculpatum ubique dixerant Galenum, erantque sequuti in omnibus. Error ergo Galeno adscriptus erat exprobratio facta universis Anatomicis. Id vero fama inclyti senes pati haud potuere a juvene vigesimum et octavum annum nondum egresso, utque intolerabilem ipsis habitam contumeliam amolirentur, invidiam, odia, rabiem, armavere. Dux insurgentis turbae Jacobus Silvius famosissimus Parisinae Professor Scholae, Medicus eruditissimus certe, tali vero ingenio qualem in apologia pro Herodoto suis depinxit Stephanus coloribus. Ferretne hic, dediscenda seni, quae juvenes docuerat! Vesalius autem vigesimo jam quinto aetatis suae anno magnum hoc opus conscribere inceperat : sequenti enim jam scribebat caput undecimum libri primi Calendis augusti 1542. Patavii absolvit. Labore supra humano Tabulas confecit : tum corpora aptando, quam oculos, manus, mentem, pictoris regendo. Pictore usus videtur praecipue Joanne Stephano, insigni ea aetate Artifice, cujus opera, et industria imprimis egere