Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
[****2v]

se scribit ipse anno 1539. Laudat et praestitam sibi in his operam a Nicolao Stopio. Sculptorem quoque suum commemorat ibidem, non nominat, quem omnium artificiosissimum Joannem Calcar fuisse cognoscimus. Utique versati in arte Viri, hujus se manum agnoscere vel hoc seculo fatentur. Ab his, dum arte utendum fuit, adeo est divexatus, ut desperabundus putaret, deteriorem se, atque infeliciorem esse, ferendo morosissimorum hominum ingenium, iis ipsis, quorum corpora Ei ad sectionem contigerant. Quas tulit impensas, dum impellere conatur summos artifices ad horrida expellium cadavera pingenda, qui venerem spirantem Gratiisque cinctam unice amant. Sed generosus liberali viro animus omnes his facultates impendere paratus erat. Ille suo aere redemtas gratis typographis largiri dein maluit tabulas, vel addito praeterea quocunque munere, quam ut illi has mutando, et in minores redigendo formas corrumperent. Quum aliquas tabularum haberet paratas, paucas illas Pater Auctoris Caesari Carolo quinto obtulit, jam ante annum 1539, qui magna eas cum voluptate perspexit, et quam appositissime de singulis percunctatus est : ut Nicolaus Florenas Archiatrus Caesari ad eum perscripserit, tabulas illas Caesareae majestati, et praestantissimis Viris unice probari. Paucas has fuisse inde certo colligitur, quod Cal. Jan. 1539. scribat, se, post tabulas Caesari probatas, jam habere adhuc duas alias de nervis, musculorum autem iconas se nondum confecisse, neque interiorum partium, sed frustra jam tentasse modum, quo id fieri posset commodissime, neque subterfugere laborum molestias : si modo opportunitas cadaverum, atque artificiosa Joannis Stephani dextra juvarent. Unde constat, intra hoc temporis spatium confectum opus : quod Caesar offerendum sibi indulsit, quodque, superstite utroque parente, factum Cal. Aug. 1542. quum Epitomes series editae inscriptionem fecisset Id, Aug. 1542. Philippo Caroli quinti filio : utrumque autem Patavii contigit. Dein anno 1546. novam Basileae editionem meditans degebat. Ubi ea occasione anatomen ilico exercuit, sceleton Virile construxit, Auditorio medico donavit, vel hodie superstes cum hac inscriptione :

Andreas Vesalius. Bruxellen.
Caroli V. Aug. Archiatrus
laudatiss. anatomicarum
administr. comm.
in hac urbe regia
publicaturus
virile quod cernis sceleton
artis et industriae suae
specimen
anno christiano
1546.
Exhibuit, erexitque.

Gratias propterea meruit, laudesque aeternas Nobilis Auctor. Sed,