Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
*****

quae summorum est Virorum individua calamitas, bilem, meras calumnias, et iras pestilentes, pro praemiis tulit. Minitante Parisiis Sylvio, Eustachio Romae mitius licet detonante, calumniante interea Marpurgi Dryandro. Vidit, qua erat prudentia, nihil inde boni, interim pretiosum sibi periturum tempus ; itaque honorificentissimas, omnisque plenas reverentiae, literas Sylvio, quem plurimi semper fecerat, scripsit Vesalius, rogavit, ut exponeret, quae minus arriderent. Sylvius ad has respondet per epistolam, magni se Vesalius facere, amicum retinere velle; ea tamen lege tantum, ne male loquatur in Anatomicis de Galeno. Secus si fecerit, tum se, disciplulosque suos, ituros in Vesalius. Verum palinodiam ubi cecineret, et publice de Galeni anatomicis recte scripserit se tum illi amicum fore. Tractet ergo Galeni reprehensiones mitius, et quidem ita, ut inventa nova addi possent ad libros, quos Sylvius de re anatomica erat meditatus. Saevis interim minis terrere non destitit, quod discipuli stylum in Vesalium acuerent : quum interim ille fere esset solus, qui moveret omnia, caeteri vero inviti ad partes traherentur. Omnia haec sedato pectore concoquenda putavit Vesalius. Nec potuit generosa anima ex recoctis aliorum laboribus corollas nectere, aut scripta prius dictionis splendore ornata, transposita, quandoque obscurata, pro suis efferre. Quibus ita se habentibus, Ille interea stipendia meruit Caesarianis in castris ; finitoque Bello Gelrico anno 1543, post editum jam opus ; diu moras habuit Neomagi, ut Illustris Navagerii Venetorum legati, curaret, post abitum Caesaris, valetudinem labefactatam. Inde Ratisbonam ivit, amicorum ibi literas reperit, epistolam China conscripsit : atque Patavium mox, Bononiam, Pisas, repetivit, rursumque publice ibidem incidit cadavera. Pridie sectionis publico tunc scripto invitavit omnes, ut in rem venirent praesentem, atque secanti coram omnibus in cadavere ostenderent errores, quos jactabant, se reperisse in libris ejus : ut in ipso ita theatro publica demonstratione decideretur de veritate rei. Sic rumores, et cavillationes, fortis compescuit, omnium applausu, et adjutamento fruens. Studiosi enim Patavii ex ipsis monumentis subducebant cadavera in Ejus usum ; idemque factitabant Bononiae; Pisisque mandato publico Cosmus magnus Dux corpora dari jussit.

Ita crescebat quotidie apud Italos magni Vesalii magis, magisque, gloria : occupabat inter hos unus tres celeberrimas Italiae Academias, trahebatque ex universa Europa studiosos anatomes. Mox itaque juniores inde nati Medici omnes ab ejus stabant partibus. Spectat id frendens, metuitque, ira memor Sylvii, frustraque machinata plurima, flammati tandem cordis aestum premere ulterius impar, evomuit anno 1551 in Vesalium diras dirissimas, exulceratissimi animi testes, praetereaque nihil. Turpi in voce lusu Vesanum ubique appellitat, literarum imperitissimum, arrogantissimum, calumniatorem male dicentissimum,