Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
[*****v]

rerum omnium ignarissimum, transfugam, impium, ingratum, monstrum ignorantiae, impietatis exemplar perniciosissimum quod pestilentiali halitu Europam venenat, cujus errata omnia vel appellare operis esset infiniti. Haec verbis nefarium manifestantibus animum. Ut vero Cornelium Baarsdorpium Caesaris Archiatrum suas in partes contra Vesalium traheret, sceleto infantis Eum donavit, sperans Caesarem infensum Vesalio reddere Optimi Baarsdorpii auxilio. Quin eo rabies processit Viri in negotio Anatomico, ut furibundus homo, proh pudor! Caesarem ipsum publice implorare ausit, ut Majestas tanti Imperatoris Vesalium male mulctet. Quando autem ad rem ventum, videbat, non posse se tueri Galenica contra Vesalium : quare eo pervenit amentiae, ut ridiculo, et plusquam puerili, commento asseruerit, homines tempore Galeni aliter, quam sua aetate fabrefactos fuisse. Quas hominis ineptias in Vesalium, Bartholomaeus Eustachius, Vir sapiens, magnique Galeni admirator unicus, salse desirit deseruit, censuitque prudenter, talibus defensoribus prodi causam, et plusquam vulnerari. Tamen Sylvii auctoritas, quae Illi amplissima inter omnes, ita quidem nocuit Vesalio, ut apud Caesarem, aliosque summates Viros, de operibus Ejus pessimus spargeretur rumor ; atque censura super iis exerceretur iniquissima. Id ubi Vesalio innotuit, adeo Viro optimo commovit animum, ut vocatus jam in aulam, Italiam relicturus, et itineri jam accinctus, iratus una combusserit hora, quae acerrimis nata laboribus digesserat in volumen ingens observata in Galeni libros anatomica ; tum et integrum de formulis medicamentorum librum ; utilia multa congesta de materia medica ; Librorum Galeni exemplar, in quo dum secabat, solitus erat adscribere, si quid occurrebat novi, aut singularis momenti ; tum et Paraphrasin, qua Arabum cum Galeno, caeterisque Graecis, in iis Artis partibus, quas Rhazes singulis libris tractabat, collationes instituerat. Calidi fero poenituit consilii, quoties postea laboris recordaretur quondam jucundi, pulchrorumque usu profectuum. Heu jacturam! Qua fuerat cura, qua scientia, ad dignoscendas, et examinandas stirpes, quo animo, quam acri severitate ad eruendas harum medicatas virtutes, videas in libro de radice Chinae, ubi de Sarsaparilla, Tormentilla, Chamaedry, Rhapontico vero, Terebinthina, atque in Chirurgia inprimis, ubi plurima miro ordine ex vero pertractat. Cogitanti postea perdita haec per novos labores repetere aulica obstitit vita. Omnibus tamen his modeste satis, nisi semel forte, Vesalius, opportunitate nata, respondit, neque aliud acerbum regessit Sylvio ; coactus modo palam tandem professus fuit, Praeceptorem se in Anatomicis nullum agnoscere : Quia Sylvius nusquam a Galeno erratum ait, Vesalius Illi ubique reclamat ; totoque deinde de radice China libello, occupatissimus licet variis negotiis, argumenta undique copiosa aggerit, quibus probet, Galenum omnia, quae habet propria in anatomicis,