Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
*****2

sumsisse ex brutis, canibus praecipue, bobus, ovibus, potissima de simiis, caudatis, et non caudatis. Et licet hanc scripserit Ratisbonae Id. Jun. 1546. tamen vel sic Libro Sylvii anno dein 1551 respondit. Sylvius enim, priusquam scripto, omnia eadem in omnibus suis dissertationibus ad nauseam usque auditoribus ingesserat. Iis ergo Sylvianis scriptis nihil nisi in altera editione operis reposuit. Sed generoso plane et laudabili instituto Renatus Henerus Lindoensis, medicus clarus, causam Vesalii contra Sylvium egit. Degebat hic studiorum gratia Parisiis, diligens Sylvii auditor, eo tempore, quo scriptum contra Vesalium edebat, mirabatur quam maxime, quod audiret hunc suum Praeceptorem invehi in Vesalium omni in dissertatione ad nauseam usque et taedia, postquam vero rabiosum vidit libellum, indignabatur. Praecipue quum Lutetianos Professores improbare idem opus coram intelligeret. Audiverat quoque Monspelienses damnare hoc scriptum, quin et Fuchsium Tubingae, Massam Venetiis, Rondeletium Monspelii, libere docentes anatomica contra Galenum intellexerat. His igitur omnibus impulsus Henerus tertio Id. Novembris anno 1554 Venetiis edidit Apologiam pro Vesalio contra Sylvii scripta, aque agendi rationem. Quum vero nunquam se vidisse Vesalium fateatur, tanto sane magis ex amore veri, et ex aequi studio, hoc egisse credimus. Utique suis hoc in scripto Virtutibus, meritisque Sylvium ornat. Nec respondit ille vapulans. Rursum anno 1562 Franciscum Puteus Vercellensis medicus evulgavit Apologiam Galeni contra Vesalium, in quo libro, post praefationem doctissimam de inventoribus Medicinae, acerrime Vesalium insectatur.

Huic vigesimo sexto Martii anni 1563 respondit Gabriel Cuneus Mediolanensis, qui Mediolani anatomica et Ticini docuit, in quo acri certe sale Puteum perfricat. Cardanus propria in vita ait Vesalium ipsum, assumto hoc nomine, responsi auctorem. Id stylus confirmat, et orthographia Vesalio singularis. Sed inprimis se prodit tectus alieno nomine versus scriptor, quando memorat, se in bello medicum exminasse multa Germanorum, et Helveticorum corpora. Id vere in Castrensem Caesariani exercitus Medicum, vix in Cuneum cadit. Quare et nos Vesalianis hic adjunximus.

Gabriel Falloppius Mutinensis, Vesalii multos per annos diligens admirator et discipulus, Pisanus primo, dein Ferrariae, denique Patavinus Professor, emisit anno 1561 suas observationes Anatomicas, postquam Ferrariae tredecim prius annos docuerat publice, et anatomicas scholas octo jam per annos aperuerat discipulis: fatebatur, se omnia vera, quae protulit in anatome, Vesalio accepta ferre. Multa ille hic Vesalianis nova inventa addidit, in plurimis correxit. Nimiam in carpendo Galeno procacitatem Vesalii accusavit ; tamen in re ait Vesalium vera in Galenum scripsisse. Liber lectus cum Vesalii opere perfectam fere anatomen exhibet; dum commentarii perpetui vice fungitur: hinc uni-