Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
[*****2v]

-vimus hic nunquam separanda scripta. Liber hic, inter Anatomicos omnium optimus, percussit Vesalium. Vera satis vidit, interim in aula Madriti adeo destitutus omni supellectile anatomica, ut ne unam quidem calvariam comparare posset, frustra optabat renascituram artis denuo exercendae opportunitatem. Responsum tamen paravit, et absolvit 27. Decembris anno 1561. Madriti in aula Regis. Facile colligitur, scriptum hoc impar fore Falloppianis, neque referre antiquam Vesalii in his sapientiam. Nam viginti jam annos remotus ab anatomicis, omni carens instrumento anatomico et cadavera inspiciendi opportunitate, aulicis obnoxius totus obsequiis, haeret crebro, vera negat, saepe minus proba asserit ; aliter bona multa et in eo reperiuntur. Direxerat stylum ad Falloppium, dederat librum Paulo Teupulo Venetorum apud Hispaniae Regem Oratori, ut illud Patavii redderet Falloppio. Verum bello fuit impeditus legatus, ut anno demum 1562, defuncto jam Falloppio, Patavium pervenerit. Scriptum adeo Teupulus retinuit, suppressitque. Donec Vesalius, Hierosolyma petens, Venetiis demum anno 1564, vigesimo quarto Maji edendum curaverit. Acerbe tulit observationes has Vesalius, ut queratur, Gabrielem Falloppium acutissimum olim discipulum in Academia Patavina, omnia ex ipso desumsisse, et propriis armorum suorum instrumentis eum necare, trucidare, et ex toto, ut ajunt, orbe exulem publicare, ausum esse. Sed profecto, si superstes a responso fuisset Falloppius, habuisset satis, quae redderet. V. C. ubi ait post haec acta Vesalius, musculos oculum arbitrario agentes motu, non quinque, ut arbitrantur falso Columbus, Valverda, Falloppius, Borgarutius, sed septem omnino esse, si Diis placet ; quis ignorantiae pertinacis reatu solvat?

Egit reliquum vitae in aula primo Caesarea, quo brevi post annum 1543 vocatus, admirationi fuit ob summam sanandi, atque praedicendi, scientiam : quum enim tumor mirabilis, et ingens, ad lumbos viri, suspensos teneret Adolphum Occonem, et Achillem Piriminum, Grasserum, medicos Augustanos praeclaros, in consilium vocatus Vesalius, statim ab exploratione dixit dilatatam esse arteriam magnam. Mortui incisio exhibuit in vastam dilatatam latitudinem, plenam coagulato sanguine : ut Vesalius praedixerat : unde in admirationem rapti fuere omnes. Quum etiam Maximilianus Comes Burae legatus ex Anglia redux, anno 1548 Bruxellis angina laboraret ; Vesalius, qua erat judicii raritate, mortis horam aegroto, ac fere momentum, preadixit. Buranus, deplorata salute convivium magno apparatu jussit instrui, omnique gaza, ac supellectile argentea exposita, amicos vocavit ; cum quibus accumbens dona liberalitate summa distribuit, extremum vale, nihil commoto animo dixit, inde lecto impositus, hora et momento a Vesalio indicatis, expiravit. Hinc summo Eum encomio Thuanus celebrat. Deinde, quum Imperatorios honores et regios deposuerat anno 1555 Carolus