Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
******

Quintus, Medicus vixit in aula Philippi II Hispaniarum Regis ; Cujus summam gratiam demeruit : Quum enim Regis filius Carolus ex contuso capite adeo lethaliter decumberet, ut conclamatum de eo putaretur, Rex Vesalium, Hispanis exosum, adduxit ad Principem, qui mox causam mali, unicumque remedium indicavit, tumque, jubente Rege, perfecit, incidendo pericranium : unde sanus statim evasit Princeps, de quo desperaverant Medici Hispani, qui tamen prius Vesalium in exteriori superficie corporis parum quid scientem, nihil de morbis interioribus, contempserant coram Rege. Hinc eas fortunas habuit in aula, ut profiteatur, non debere se ulli in Europa Medico invidere. Quum vero summa sic felicitate frueretur, subito conversa fata magni Viri fortuna properavit. Hispanum curabat Nobilem, nec morbi causam satis intelligere se dolens petiit ab amicis defuncti corpus aperire, ut morbi rationem, et mortis scrutaretur causam. Quo concesso, visum cor in aperto jam pectore adhuc palpitans. Cognati accusant homicidii apud judices, et impietatis ad tribunal inquisitionis Hispanicae. Oberat scientia : neque enim ignorantia excusare posse videbatur summum Anatomicum, qui mortis vitaeque signa perspicacissime tenere merito credebatur. Voluit ergo extremum de reo supplicium sumere Inquisitio. Nec Rex auctoritate valuit, vel et precibus, servare carum sibi per annos viginti et duos Andream. Postremo datus Regi, totique simul deprecanti aulae, eo omine, ut peregrinatione religionis ergo suscepta Hierosolymas expiaret crimen. Ivit ergo Venetias exul Vesalius anno 1564, indeque cum Jacobo Malatesta Ariminensi, qui terrestribus Serenissimae Reip(ublicae) copiis dux erat, navigavit in Cyprum, inde Hierosolymas ; unde a Senatu Veneto, largissimi stipendii oblatione vocatus Patavium, ut mortui pridem Falloppii in Anatomicis locum suppleret. Rediit ergo, sed adversis ventis ejectus in Zacynthum insulam, in loco solitario, inops, omnique carens subsidio, miserabiliter vitam finivit mense octobri, anno eodem, vix natus ipse quinquaginta annos ; fuissetque projectum cadaver esca feris, nisi forte illo temporis articulo aurifaber accessisset, qui Eum agnovit, et vili funere donavit ad Divae Mariae aedem cum hac inscriptione :

Andreae Vesalii Bruxellensis tumulus
Qui obiit idibus octobris
anno 1564
aetatis vero suae quinquagesimo,
quum Hierosolymis rediisset.

Atque ita tandem dira Sacerdotum tyrannis horribili mortis genere Virum sustulit, cui parem nulla tulerunt secula, cujus memoriae grata assurget medicina, quamdiu sibi curae erit sua cuique sanitas. Neque