Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
[******v]

miramur tamen eccelesiasticorum ergo hunc. Heroa odia : vitam agebat, quando vera resurgebat linguarum ac artium liberalium cultura. Literarum tunc studio deditis volupe erat crassos ubique monachorum errores exponere, explodere, irridere. Unde et ille falsissime hos excepit saepe numero. Neque ferebat, ignatissimos fabricae corporis humani, quae multis saepe locis homini belluis communis est, minas intentare accusationis haeresios objiciundae, si anatomicus sensa sua libere proferret de usu cerebri : ut terrererit ignorantissimi rerum gnaros. Quin et tulit quam aegerrime fastum in Ecclesiasticis Censoribus, horum detestans altum supercilium, et pinguissimam ignorantiam. Nec tacuit, sed verbis odia movit. Aliquando et joculario sermone lusit, in monachorum mores, ritus, vestes ut vix absque risu legere est, quae libere satis scribit, occasione musculi cucullaris, de vestitu Benedictinorum, Franciscanorum, et Jacobitarum. Neque Scholasticis pepercit magis, Alberto, Scoto, Thoma ; dum deliria horum in fingendis encephali partibus falsissima irridet, quae puerili commento excogitaverant, ut mera pro Auctoritate usus possent assignare fictis partibus ineptissimos. Castissimos dein Sanctosque horum hominum mores prodit, quando narrat hilaris, Studiosos suos pulcherrimae meretriculae, in quam deperierat Pater reverendus, cadaver, raptum sepulchro, in theatrum attulisse ad usus anatomicos, in rabiem fere acto monacho. Talia divulgans inflixit vulnus pectori universi ordinis, sensitque memorem nunquam ignoscentis turbae iram. Accedebat Hispanorum invidia vix tolerantium Germani in aula famam ; successusque felix livorem augebat. Ut Argenterius palam scribat, Vesalium, quia scripserat contra Galenum, Caesaris aula, et familia, fere exclusum fuisse. Sectatoresque Galeni omnia in Eum moliri, quem amore, non odio, prosequi deberent, si modo sensibus plus, quam hominum praejudicatae opinioni addicti essent, spectarentque, quantam utilitatem ex divino illo opere de Anatomicis, non solum Arti Medicae, sed et mortalibus omnibus attulerit. Haec, et priora Virum pessumdederant.

Scripsit, et evulgavit anno 1537 Paraphrasin in Nonum Rhazae. Ubi se Andream Wesalium vocat et hunc suum primum juvenilem conatum, et studiorum praeludium, appellat.

Anno 1538. evulgatas additiones, et correctiones, in Guintherii Institutiones.
Anno 1539. Epistolam de vena secanda in pleuritide.
Anno 1540. circiter primas tabulas anatomicas impressas Venetiis.
Anno 1543. de humani corporis fabrica libros septem. Basileae impressos.
Anno 1543. Epitomen suorum de fabrica corporis humani Librorum. Basileae.
Anno 1546. Epistolam de usu radicis Chinae.