Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
******2

Anno 1555. de humani corporis fabrica libros septem auctos et mutatos. Basileae.
Anno 1563. Ad apologiam Putei.
Anno 1564. Examen observationum Falloppii conscriptum jam anno 1561.
Ab anno 1540, usque ad 1564 plurima consilia medica, quae inveniri queunt apud Ingrassiam, Montanum, Garetium, Scholtzium, etc.
Chirurgiam absolvit post annum 1561: ut ex multis locis patet.

Utinam intacta pervenissent cum his, quae combussit, supra memorata!

Pauca liceat apponere de Scriptis Vesalii! haec talia esse asserimus, quae hac in materia aliis omnibus palmam praeripiunt. Nemo sane carere his poterit, qui res naturales, praestantiam hominis, aut medicinam curat. Chirurgus vero, ad vulnera, ulcera, tumores, luxata, fracta, intelligenda, et curanda, hinc solum necessaria scitu haurire poterit. Neque tamen vel ita quis putet, quasi sola hic crassiorum partium descriptio traderetur. Enim vero plurima hic reperias, quae subtilissima in arte habentur, atque vel hodie a plurimis jactantur recentissima. Si attento quis animo evolvit, quae de elliptica inter binas maximas venas apertura, atque appensa illi membrana, scribit, et de canali inter duas maximas arterias communi, tum etiam circa venosum ductum, qui ex amplo venae portarum sinu in cavam venam porrigitur, quae quidem omnia foetui in utero propria sunt, admirabundus haerebit. Ubi horum dein omnium situm, magnitudinem, effectum, enarrat, accuratio Viri tanto sane magis eximia habetur, quo Recentiorum libri plura super his commentantur. Specta, quae nervum opticum ad oculi fundum ingredientem describunt nihil supra desiderabis. Considera, quae exaravit circa ligamentum, quod penis corpus ossi pubis nectit, quae de loco inserti teretis ex acetabulo vinculi in femoris caput, de laminis Cartilagineis in articulo genu et femoris, de meatu Hepatico, Cystico, communi, vesica fellis, bile foetus, bile esurientium habet, tot leges testimonia summae hominis industriae. Viventium quoque animantum, corpora aperuit : ut oculis conspiceret actiones corporis ; indeque pulcherrima detecta optime descripsit. Cadavera hominum, qui post cognitos illi morbos obierant, creberrime aperiebat ; quo causas morbi scrutaretur et mortis. Unde appositissima de ictero commentatus fuit ; de haemorrhoidibus pulcherrima observata enarravit ; de liene rarissima proposuit ; verbo dixerimus, tantam materiem ex incisis corporibus ad historiam morborum conscribendam suos in usus collegerat, per observationes proprias, ut integro et singulari opere hanc prosequi proposuerit. O si daretur frui his experimentis Viri, quae cepit ad utilitatem medicam! fata inviderunt nobis fructum laboris, quem anno jam 1535 in-