Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
[******2v]

choaverat, produxerat vero ad 1564 usque. Quam pretiosus hic fuisset thesaurus, cujus jacturam fecimus, hinc dolentibus constat.

Imo in descriptione partium sedulo advertit animum ad omnia, vel minutissima, quae faciunt ad veram Physiologiam. Id ubique videre est. exemplo sit arteriarum, et venarum tumor, pro explicando mulierum fluxu menstruo, quem eleganter inde explicat.

Anceps quoties, vel ignarus rerum haerebat, aperto candore modestus fatebatur ignorantiam, purusque tacuit, Propriis saepe diffisus oculis, et Galeno nimium credulus, erravisse sibimet visus est. Quae juvenis disputaverat, de secanda in pleuritide hujus, alteriusve lateris vena, postea ipse parvi fecit. Errores agnovit, detexitque ipse, quos in describendis cordis fibris commiserat imprudens. Hinc in altera editione tot severus castigavit loca, quot sincera minus postea deprehenderat.Tamen vel ita vitia quaedam retinuit ; maxime, ubi de larynge, lingua, oculis et renibus tractat. Ut vere Eustachius annotavit, atque Romae saepe retulit, quae deinde accipientes alii objecere Vesalio. Sed ardor deproperandi foetus hanc subinde caecitatem peperit. Quis vero mortalium hancce imprudentiae festinationem animo excusserit ad palmam contendenti in palaestra gloriae? Caeterum summa pulcherrime functi Vesalii statim excitavit undique ingenia, quorum eximia in rei anatomicae promotionem merita. Horum quidem pars longe maxima hujus Scholae debetur, omnes Ejus exemplo incensi. Eminuere Nicolaus Massa, et Angelus Fortius, Venetiis. Lutetiis, et dein Divoduri Joannes Guinterius Andernacus. Joannes Dryander Marpurgi. Lutetiis Joannes Fernelius, Carolus Stephanus, Jacobus Sylvius, et Ludovicus Vassaeus. Tiguri Conradus Gesnerus. Patavii Bassianus Landus, Gabriel Falloppius. Moguntiae Gualtherus Hermannus Riif. Francofurti Jodocus Willichius Borussus. Tubingae Leonhartus Fuchsius. Valentiae Ludovicus Collado. Renatus Henerus. Joannes Valverda in Hispania. Pisis Realdus Columbus. Bononiae Bartholomaeus Magius, Volcherus Coiter, Julius Caesar Arantius. Ferrariae Joannes Baptista Cannanus. Ticini Gabriel Cuneus, Martyr Tronus. Monspelii Gulielmus Rondeletius. Basileae Felix Platerus, qui Vesalium celebrat praeceptorem suum, in inscriptione sceleti Basileae. Sed unus omnium instar, imo cunctos superans, Romae caput extulit Bartholomaeus Eustachius Sanctoseverinas, eruditione anatomica atque exercitatione artis caeteros vincens omnes, naturam corporis humani per pictas effingendi tabulas felicitatis et fidei incomparabilis. Has anno 1552 confectas jam habuisse se asserit, videturque ad dimensionis geometricae severitatem concinnasse ideo, ut Galeni et Vesalii scripta cum ipsa natura compararet, atque ita litium inter dissentientes finem faceret. Hoc iconum contemplatio manifesto docet, hoc Carmen Pini tabulis Eustachianis praefixum testatur. Durum Vesalius fuisset expertus adversarium ; si,