Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
*******

Eo superstite, Eustachius librum de consensu et dissensu Anatomicorum ad Tabulas has conscriptum, evulgasset. Agnovit Eustachius merita Vesalii, procacitatem vero in Galeno carpendo damnavit. Hunc Vesalius indicare videtur, ubi ait, nugari eos, qui Auctorum potius placitis, quam veritati rei addicti, asserunt, Eum nolle videre foramina in osse cuneiformi, et mentem Galeni aliter interpretantur.

Ut vero ex scriptis magni Vesalii sua deinceps anatomica hauserunt plurimi, ita tabulas Ejusdem, ipso superante, variis locis, atque temporibus diversis multi sunt imitati haud absque turpi imminutione et magnitudinis et speciosae formae. Id aegrius tulisse videtur, quam acerrimas adversariorum invectivas. Chalcographus Geminus, qui cum Illo vixerat, ex libris ejus in artis dispendium, sine ulla dissectione, compendia fecerat, ut et alii. Dein in Anglia figuras epitomes, obscure, citra artificium, cum sumtu tamen, ita fuit imitatus, ut ipsum pudeat, homines putare, haec ab Eo profecta esse : queritur enim ductus vasorum, proprio marte delineatos, adeo depravatos esse, ut vix ullum specimen suae videat industriae, atque omnia, absque proportionis observatione, turpissime imminuta. Palam testator, malle se, cum privatae rei jactura, figuras suas Typographis quibuscunque, et alia quaeque, gratis dare, quam ut adeo turpiter non vulgari labore parta vitiarentur. Dolet, se, respectu et metu talium epitomistarum sectionis ignarissimorum, brevitatem affectare debere; quum aliter in secunda hac editione multa haberet, atque utilissima quidem, addenda.

Atque haec quidem praecipua, quae in fronte operis Tibi, Lector, enarranda duximus. Vitam Auctoris descripsimus, praecipue ex propriis Ejus operibus, et ex Thuano, Zwingero, Riolano, Petro Castellano, Joanne Schenkio, Melchiore Adamo, van der Linden, Merklino, Platero.

Leydae primo Novembris anni MDCCXXV.