Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2C. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université, note g.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 542 ro.

Rectorem : quæ à singulis Decanis et Procuratoribus nationum
fuerunt probatæ : præter unum aut alterum articulum, quibus
aliquomodo intercessit D<omi>nus Morel, Doctor Sorbonicus, nomine
Facultatis Theologiæ.

    Die Sabbathi, 23. Martij, 1652. Magister Ioannes
Courtin rectorias fasces deposuit, et in ejus locum electus
est Rector Academiæ, Magister Claudius de la Place,
Rhetorices professor in gymnasio Præleo-Bellovaco.

    Die Martis, 26. Martij, 1652. ejusdem Magistri
Claudij de la Place electio in Rectorem Academiæ fuit
approbata et accepta à tribus Decanis, et quatuor Procurato-
ribus nationum, in comitijs Academiæ habitis apud
Mathurinenses, hora septima matitutina.

    Die Sabbathi, 6. Aprilis, 1652. in comitijs Academiæ
habitis apud novum Rectorem D<omi>num de la Place, in Præleo-
Bellovaco, actum est de lite terminanda inter D<omi>num de
Buisine, Doctorem Iuris Canonici, et D<omi>num Loisel,
Cancellarium Academiæ : per quam fit ut hactenus replei
non potuerint vacuæ cathedræ in Facultate Iuris Canonici : ut
et de exminandis, posteáque typis mandandis instrumentis
quibusdam publicis spectantibus ad res Academiæ. Actum
quoque fuit de decanatu nationis Germanorum, antehac à
nobis concesso Domino Omoloy, sed dumtaxat per provisionem : quem
repetit Hibernus quidam dictus Pendric, sibique adjudicari

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2C. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université, note g.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8188&cln=g

(Consulté le 03/05/2024)

Licence Creative Commons