Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note i.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 481 ro.

convenerant in Lexoneo, apud dictum Nic. Poreum, et
subsignabant scripto continenti aliquot propositiones
Theologicas, de quibus sacratus ordo Theologorum
nondum voluit pronuntiare.

    Sunt equidem fassi ipsi Hiberni se conventum
ejusmodi habuisse in Lexoneo, quamvis à D. Rectore
fuisset illis inhibitum : sed ad id inductos fuisse à
quodam Missionariorum Principe, dicto P. Vincentio,
et alio dicto le Blanc, qui cum Loyolitis illis pratribus
polliciti sunt Hibernis fundationem novi alicujus
Collegij : et t<am>en illi Hiberni polliciti sunt nobis, et
proprio scripto se obstrinxerent, rectataturos se,
et sententiam mutaturos, super illo scripto, si
quid scriptum et subsignatum ab ijs deprehendere-
tur, quod improbaretur ab Academia Parisiensi,
carissima eorum matre. Adfuerunt etiam alij
Hiberni, contrariæ opinionis, id est à Loyolitis
alieni, nempe viri boni et prudentes, qui Rectorem
monuerant de suorum popularium defectione, quales
fuerunt D.D. Olonergan, Macnamara, Poerus alter,
Stapleton, et alij, qui testimonium in suos
populares protulerunt. Sed notandum eos omnes
qui impellentibus Loyolitis, subsignaverant scripto
ijs oblato, super articulis quibusdam pro Molina,
adversus Cornelij Iansenij, Iprensis Episcopi
doctrinam, omnes mihi bonos, pios et ingenuos
visos fuisse, præter illum Nicolaum Poerum,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note i.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=i

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons