Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note k.
Transcription

Page 86

Mitioribus frequentioribusque morbis pro arbitrio
medebar, grauioribus nil nisi consulto Patre præscri-
bebam. Plus mille schedularum asseruo consilijs ejus
plenarum, dubijs meis satisfacientium, quibus tutiùs
quàm Delphici tripodis oraculo utebar. Unam hic
referri non pigeat, cujus et alibi, meo quidem judicio,
usus esse potest. Medicam manum admoueram sartori
quinquagennario, quem bilis succo melancholico affusa
solertem, studiosum, tandemque poëtam effecerat.
Is febre tertiana correptus, post quatuor aut quinque
paroxysmos faustè sanatus est, exceptis quibus preme-
batur jugibus vigilijs. Verebar ne instante hyeme,
Octobrem enim agebamus, tertianæ quartana succe-
deret : Hæc omnia pro more Parenti scripsi, addito me
hypnoticis frustra usum, patientem esse impatientis-
simum, viribus utcunque pollere, nullo modo febrici-
tare aut dolere, soli vigilanti cerebro medicinam adhi-
bendam, quam solita αναθυμιασις procurare nequierat,
quare ad validiora confugiendum esse opinari me, atque
si ita ipsi probaretur, exhibendum Opij granulum,
omissis quæ Diacodij Laudanique nomine circumferun-
tur ; periculum enim esse in mora. Ad hæc ille : O fili
mi, quantum pugnas pro Opio ! tantus videris illius esse patro-
nus, ut nihil quod contra ipsum sit omiseris. Tradas ergo si
lubet, sed memineris Opium serpentis similitudine bellè desi-
gnari, abblandientem scilicet, mordentem deinde et necantem
.
Schedulam ipsi ægro aperui, et toti periculi timore
perfuso, consului vlteriùs expectaret, ne me in ea
esse educatum schola, qua aliquot horarum quietem,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note k.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8226&cln=k

(Consulté le 27/04/2024)

Licence Creative Commons