Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note o.
Transcription

Page 90

Fractis tandem viribus, ei suasi ut in lectulo se conti-
neret, bono animo esse jussi, breui doloribus, morbo,
senio, ac vitæ valedicendum. Alacriter dicentem
excepit vir non omnino αφιλοσοφος, quamvis αμουσος, mi-
rarique se affirmabat, non ut plures alios medicamentis
obrutos necari, quem sola Sors perimeret, gauisus talem
medicum nactum fuisse, quo cum quietè mori posset :
Et quidem absque ullo dolore prouisam moetem occu-
buit ; testamento condito, cujus me executorem ut
summum scilicet amicum scripserat. Pro solito Ciuium
nostrorum more dissectum fuit cadaver, in quo omnia
naturaliter et salubriter constituta, exceptâ vesicâ,
illiusque uretere deprehensa sunt. Hic intestinorum
amplitudinem æquabat superabatque, a rene sinistro ad
vesicam seri copia distentus, quod nondum urinæ no-
men mereri docent ιατρων παιδες. Vesica in tantum ex-
plicabatur quantum absque rupturæ periculo poterat,
tota calculo rotundo et oblongo, læui et terete repleta,
xiv. uncias pendente, per cujus anteriorem partem
architextrix Natura canalem effecerat, omnem artifi-
cum industriam superantem. Cuilibet facile fuit ani-
maduertere vrinam guttatim prodire solitam, quòd in
vesica vix præter guttulas quidquam contineri potue-
rit, vreteremque ab imperante natura vesicæ munus
obijsse, qui feri seu urinæ esset receptaculum, sicque
ad amplitudinem quadruplo solita majorem processisse,
unde continui dolores, neque tamen grauissimi.

Labores meos solabatur amplissimus Magnatum
favor, qui me et Medico et amico familiari uti digna-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note o.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8226&cln=o

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons