De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note q.
Transcription

Desmarets, livre ii, page 396

ex vsu fore, eosdem, postquam scholas re-
liquissent, monere, quid iam esset facien-
dum, et quo pede deinceps in studiis pro-
cedendum : ad quod tum respondi, non
mearum esse virium, adultiores studendi
methodum docere, quóve pacto tradendæ
essent disciplinæ, præcepta dare. Verùm
nunc, mi Patine, mutato consilio mihi vi-
sum est, non quidem de singulis disciplinis
dicere, quomodo sint docendæ, (id enim
longè meum superat captum, et fecit inter
alios Ludouicus Viues vir doctissimus, et
multi in sua quisque arte :) sed pauca quæ-
dam generalia præcepta tradere, quæ om-
nibus prodesse possint, cuiuscunque pro-
fessionis sint, vlteriùs quàm vulgus solet,
in literis, studiisque humanioribus progre-
di cupientibus, et maximè Philologis, ac
iis qui nulli scientiæ propriè addicti per om-
nes scriptores volitare destinant
πολυιστορες
que, et
πολυμαθεις aliquando dici ambiunt.
Optimum igitur esse iudico optimos quos-
que scriptores siue Græcos, siue Latinos ini-
tio strictim attingere, et ex iis quædam de-
libare tantùm, ut eorum gustum aliquem
capiant, et de illis possint iudicare, postea
singulos, cùm per tempus licuerit, à capite
ad calcem percursuri. alioqui si velint in

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note q.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9098&cln=q

(Consulté le 04/05/2024)

Licence Creative Commons