À Johann Caspar I Bauhin, le 20 septembre 1647, note s.
Transcription

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl., page 55 ro.

Clarissimo viro D.D. Casp. Bauhino, Doctori Medico et
Profess. publico Basileam.

Pauca hæc ad Te scribo, vir Clariss. ut me si placet, liberes ab eo in quo versor
dubio. Memini me ante aliquot menses ad Te scripsisse per vestratem quendam
mercatorem dictum D. Chenaure, eiq. Tibi offerendum tradidisse librum novum
hîc nuper excusum viri eruditissimi Casp. Hofmanni, de Medicamentis Officinal. cujus
editionem in gratiam Auctoris mihi amicissimi nuperrime procuraveram. Bonus ille
vir et mercator D. Chenaure istud numusculum se Tibi meo nomine oblatum
libentissimè promisit : anxius tamen hæreo, dubitóq. an illud acceperis cùm de Te
rebúsq. tuis nihil ab eo tempore prorsus intelligam. Itaq. summo me obstinxeris bene-
ficio, si scripseris an acceperis necne. Præterea rogo Te ut scribas quid apud vos
novi habeatur de rebus medicis : (de bellicis et politicis neq. scribo neq. postulo :
utinam tandem tot publicis miserijs Deus finem imponat :) præsertim verò an
Typographus vestras Genathius novos Theseωn Medicarum Decades non ediderit,
ab anno 1631. quo septima Decas edita est : cùm præter illas septem Decades
nullam habeam. Si novæ aliæ Decades à tot annis typis mandatæ prostarent
in Urbe vestra, rogo Te ut per eumdem D. Chenaure eas habere possim, aut alias
Theses medicas ex vestra Academia, quas ille mercium suarum fasciculis inclu-
sas tutò hîc transmittet ad eos ex vicinis meis quibuscum habet commercium,
et per quos haud dubiè statim mihi reddentur. Gulielmus du Val, Medicus
ac Professor regius hîc obijt : Riolanus asthmaticus factus, summam vitæ
brevem reputans, ne quid humanitus ei contingat, de nova cogitat editione
suæ Anthropographiæ quarta parte adauctæ, et minutis aliquot tractatibus
locupletatæ, adversus Vesalium, Laurentium, Bartolinum, Spigelium et
alios : ut et de circulatione sanguinis, cujus controversiæ difficultates se
explicaturum et dilucidè enodaturum profitetur : vereor tamen ne contumacis
morbi vehementiâ fractis viribus pereat, et in medio rapiatur ante
finem editionis, ad quam annus penè totus requiritur. Hîc editur Epitome
Institut. Casp. Hofmanni
in 12 ut gestari possit in sacciperio, et nihil
aliud de re Medica. Vale vir Clarissime, et me ama.

Tuus ex animo Guido Patinus, Bell.
Doctor Medicus Parisiensis.

Datum Parisijs, 20. Sept. 1647.

Optimo viro D. Platero, Collegæ tuo, salutem si placet, nomine meo nuntiabis.

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl., page 55 vo.

A Monsieur
Monsieur Bauhin, Docteur
et Professeur en Médecine,

A Basle en Suisse.

[D.D. Guid]o Patinus
[Res]p. Decemb. Idib.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 20 septembre 1647, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1046&cln=s

(Consulté le 05/05/2024)

Licence Creative Commons