À Thomas Bartholin, le 29 septembre 1656, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 45 vo.

Clarissimo viro D. Thomæ Bartholino, Doct. Med. et Prof. regio, Hafniam.

Ecce ad Te scribo, vir Clariss. licet vix mihi suppetat quod scribam : scribo tamen, ut
volebat Tullius, ut scias me vivere ac valere : utinam de Te ipso idem possis
affirmare. Si quis ex Dania vester in hanc Urbem veniat, fac, precor, ut per eum
possim Spicilegium tuum accipere : Responsum tuum adv. Riolanum 2 ipsi tradide-
ram 1 à Te acceptum, legendum : rogatus à D. le Noble, medico Rothomag. ad eum
misit, necdum remisit : interea patitur justus : nec librum legi ut Riolano
gratificarer contra quem scriptus erat, nec legere possum, quia adhuc hæret
Rothomagi in alienis manibus : sapiam in posterum, et 2 cautior ero 1 in servandis
illis κειμελιοις. Riolanus admodum senex et prope effœtus ab asthmate
sæpe recurrente, utcumque valet : semper tamen aliquid machinatur, dum licet per
valetudinem. Amicus noster Alcid. Musnier, Medicus Genuensis, misit ad me
Epistolam pro D. Erasmo Fratre tuo : te, quam ut tantò accipias si placet curabis. ecce mitto.
Hîc adfuit per aliquot dies Christina Suedorum regina, Româ redux : tunc
temporis dicebatur per Hamburgum ad suos reversura ; sed postquam vidit Regem
nostrum, apud quem plures per dies mansit, qui magnificentissimè eam ex-
cepit, mutata velificatione, Romam iterum revertitur, per Lugdunum et
Pedemontium. Sævissimè est grassatur in quibusdam Italiæ partibus lues ipsa pestilens :
præsertim Neapoli, ubi inter tot alios, ab ejus malignitate perierunt 44. Medici
Doctores : utinam nobis nihil tale contingat. Valentiam in ducatu Mediolanensi
milite nostro nostro antehac circatam et obsessam tandem occupamus ; Ducibus enim nostris fores
suas aperuit 16. Sept. Vale et me ama.

Tuus in æternum Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 29 septembre 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1092&cln=s

(Consulté le 03/05/2024)

Licence Creative Commons