À Sebastian Scheffer, le 20 mars 1659, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 79 vo.

Clariss. viro D. Seb. Scheffero, Medico Francofurtensi.

Habeo ex quo Tibi gratias habeam amplissimas, Vir Clar. librum nempe
tui Iordani, per nostrum Bibliopolam mihi redditum, cum utraque Epistola, tui
nempe Parentis, et tua : utinam aliquid possim vobis referre vestra munifi-
cientia et liberalitate dignum. Hîc habeo Lucam Stenglium, contra Stibium,
per D. Volcamerum, virum optimum : nec amplius quæro ; utinam tamen apud vos
typis iterum mandari posset, ut optimus libellus in multorum manus
deveniat : de qua re, si placet cogitabis. Epistolam aliam tuam misi Andegavum.
Clariss. virum D. Parentem tuum ex animo saluto, eiq. officiorum omne genus libenter offero.
De Quercetani libris monebis eum, me nihil quidquam optare : nec enim mihi est
ullo in pretio iste Chymista, qui cùm numquam fuerit Medicinæ Doctor, sed
rusticani tonsoris filius, primùm Chirurgiæ dedebat operam : relicta Chirurgia,
pharmacopoli servus factus est, unde Chymista evasit venitq. ac è Germania,
ubi propter adulterinam monetam, cujus reus factus erat, Parisiæ, restem ac manus
carnificis callidè vitavit, Parisiæ pervenit, ibiq. sibi famam comparavit
Medicastri in luis venereæ curatione periti, unde rem fecit, et commendantibus
aliquot Aulicis, regij Medici diploma impetravit : nummis præsentibus
quorumdam librorum compositionem sibi redemit, suóq. nomine evulgavit, quam-
vis nequidem Latinè sciret ; varij homines pro illo scribebant, imprimis v.
quidam de Burgo, Pictaviensis Iatro-Chymista. Dum vixit in Germa-
nia, apud Comitem Palatinum Rheni, et apud Landtgravium Hessiacum,
aurifabrorum artem didicerat, et in metallorum colliquatione sese exercue-
rat, ex qua, cum Chymia, pervenit ad falsam monetam : à qua ne
miserè periret in Germania, malum pedem retulit in Galliam, obijtque
Parisijs infelix nebulo, an ex scirrho in pancreate, anno Christi 1609.
Vir fuit intemperatissimus, vitæq. admodum dissolutæ, quippe qui vino
meraco et Veneri supra modum indulgebat. Ex quibus paucis habes
compendium vitæ istius hominis, quem apprime noverant qui mihi retu-
lerunt viri boni fideq. digni. Ejus scripta nihil moror, quæ non
sunt illius, nec laude nec refutatione digna. Ejus Opuscula posthuma
de Secretis
, numquam vidi : inde tamen forsan rumor enarravit, quod ille
apud Aulicos (hominum gentem quæ sæpe decipit ac desipit, ut et sæpe
decipitur) se multa habere secreta profiteretur adversus omnes morbos
etiam desperatos : sic impudenter mentiri solent Chymistæ, ut faciant
rem, si non rem, quocumquemodo rem
. Vulgo dicebat remedia sua esse
mystica et seraphica : sed etiam sine pudore ridebat Parisinæ plebis
fatuitatem, dum diceret O quàm facile decipitur iste populus ! cui
nimirum magno pretio quotidie grandinat divendebat suos pulveres,
suas pilulas, ne dicam suas nugas, aut sua venena Chymistica. Sed sinamus
istum fumivendulum, ut ad alium veniamus,

nempe Borellum, qui revera aliquot Observationes edidit,
sed nullius momenti : non attigit annum æt. 40. numquam
fecit Medicinam, et tamen Medicum se profitetur, in hoc Quercetano dissi-
millimus, quod hic esset locupletissimus : Borellus v. qui Medicus dici et
haberi voluisset, parum distabat à mendico : hîc hæsit supra biennium,
ubi

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 20 mars 1659, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1153&cln=s

(Consulté le 28/04/2024)

Licence Creative Commons