À Sebastian Scheffer, le 22 février 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 124 vo.

Cl. viro, D. Steph. Scheffero, Medicinæ Doctori, Francofurtum.

Vir Clarissime, etsi vix mihi suppetat aliquid quod ad Te
scribam, scribo tamen ut scias me vivere et valere et singulari
Dei gratiâ ex difficili singularique contumaciq. morbo
convaluisse. Hîc vidi et offendi Popularem Tuum, ingenuum
adolescentem D. Ochs juniorem qui de Te quidem mihi
retulit valere Te et D. parentem tuum : præterea Te cogitare
de nuptijs, quas tibi felices ac fortunatas precor ac voveo :
Miratus tamen sum quo ab illo a Te per illum nihil acceperim
literarum. Scripsit ad me Tornæsius Bibliopola Genevensis
se habere aliquid ex Te mihi mittendum, quod expecto mense
proximo : quidquid illus sit et cujuscumq. fuerit pretij, pro eo
tibi ingentes ago gratias. Nulla hîc exemplaria prostant
Scholæ Salernitanæ cum animadversionibus D. Renati Moreau,
idcirco nolim Te mirari quod non mittam, quod tamen libentissimè
faciam quamprimum nactus fuero. Tu v. scribe quid præterea
requiras ex Urbe nostra, quidquid enim postulaveris paratus
sum ad Te mittere, sive per Tornæsium, sive per Mercatores
qui Francofurtum merces suas transmittunt. Interea v. benigno
vultu accipe, si placet, six libellos quos tibi offero nempe Vitam
Claudij Galeni
mihi ab Authore dicatam : ut et Sibyllam Medicam
Car. Sponij Medici Lugdunensis
 : Car. Guillemei libellum adversus
Curtoaudum Medicum Monspeliensem
 : Petrum Petitum de motu
animalium spontaneo
 : eumdem de Lachrymis et Henrici Citadini
paradoxum Orthodoxum. Si quæ sint alia in votis tuis fac ut
sciam. Interea vale et me ama, Vir Cl. Venerandum Senem
D. parentem tuum offciosissime saluto. Datum Parisijs, die
Mercurij 22. febr. 1662
.

Tuus ex animo Guido Patin.

Copie barrée, non transcrite, Ms BIU Santé no 2007, fo 131 vo.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 22 février 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1215&cln=s

(Consulté le 04/05/2024)

Licence Creative Commons