À Johann Georg Volckamer, le 6 septembre 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 152 vo.

Cl. viro D. Io. G. Volcamero, Noribergam.

Vir Cl. De posteriore illo quem commemoras fasciculo nihil adhuc audivi :
neq. ejus Indicem habeo, neque pretium, quod ubi cognovero, reddam D. Picques,
ut Tibi restituatur : sed in ipso posteriore quid contineatur scire velim, neq.
enim adhuc scripsisti : utinam in illo deprehendam optima singula. Quod Icones Il-
lustrium virorum à me missas per D. Picques, tandem acceperis, seriò lætor :
de eorum pretio noli satagere. De Cupresso funerea gratias ago : ut et de alijs
Capitibus à Te indicatis, quæ in duob. libris deprehenderam, priusquam Tuam
accepissem. Hoc unum me deceperat, quod putarem esse librum peculiarem, de
Cupresso funerea.
Te a. enixè rogo, ac iterum fortiter rogo, ut nomine meo
velis officiosissimè salutare Cl. virum Dominum Dilherum, cujus scripta mihi non dum-
taxat valdè placent, sed etiam mirificè prosunt : ut et Cl. D. Richterum, cui
summas debeo gratias pro Epistolis Cl. Parentis ad me missis, et de quib. posthac
scribam ad illum : interea v. sciat velim aliquid esse emendandum in vita Georgij
Richteri :
v<erbi;>. gr<ratia>. pag. 24. linea 4. Io. Bapt. de Croisilles : apprime novi illum,
vix fuit eruditus, sed infelix, obijt enim in carcere, circa annum 1642. Seq.
pagina quæ est 25. linea v. ante finem, sic legendum. In Collegio Lexoveo,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 6 septembre 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1292&cln=s

(Consulté le 06/05/2024)

Licence Creative Commons