À Christiaen Utenbogard, le 24 mars 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 214 vo.

Cl. viro D. Christiano Utenbogardo, Med. Doctori, Ultrajectum.

Præsentes ad Te scribo, Vir Cl. ut Epistolam Filij mei natu majoris, Rob. Patini
faustis avibus possint comitari, déq. rerum nostrarum statu certior fias. Vivo sanus
et incolumis, singulari Dei beneficio, annum agens ætatis prope 66. sic quoque valent
omnes mei. A triduo condidimus terra unum è nostris Collegis, virum doctissimum, Anton.
Carpentarium, Iac. Carpentarij, famosi olim in Acad. Paris. Peripateticæ Philosophiæ
Professoris, et postea Medicinæ Doctoris, Scholæq. Medicæ Decani ante annos centum,
tempore Petri Rami, nepotem, qui hîc obijt phreniticus ex febre marasmode, anno æt. 74.
De pace cum Anglis, aut futuro bello, rumores omnes sunt valde incerti : ut et de obitu
Romani Pontificis, quæcumque dicitur omnia sunt valde dubia. De bello in Belgio
Hispanico adv. Cæsarem, nihil est certum, et forsan nullum erit. In re libraria nihil est
novi : frigent enim supramodum nostri Typographi. Vale, et me ama. Parisijs, 24.
Martij, 1667.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 24 mars 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1457&cln=s

(Consulté le 05/05/2024)

Licence Creative Commons