De Adolf Vorst, le 4 septembre 1661, note s.
Transcription

Uppsala universitetsbibliotek, cote Waller Ms benl-00773, page 195.

V. Cl. Guidoni Patino
Adolfus Vorstius
ευ πραττειν και υγιαινειν.

Ne exorta inter nos haud ita pridem amicitia, ut herba solsti-
tialis repentinò occidat per literarum nimiam infrequentiam,
compellare te, Vir Cl. ex longo satis intervallo, data hac occa-
sione, ex re utriusque nostrûm esse existimavi. Cum itaque
Robertus Sibbaldus, gente Scotus, et Medicinæ nostræ candidatus
ornatissimus, post moram sesquianni in nostro huc Lugdunensi
Athenæo, Lutetiam se hinc contendere velle mihi in abitu suo
exponeret, et commendatitiis vestris desiderasset, nimirum
te potiorem esse arbitratus sum cui per me commendari
posset. Proinde quod iam semel atque iterum, certus de
humanitate tua ac studio singulari promovendi iuventutis,
Medicæ arti dicatæ, commoda, tentasse ausus fori, felici cum
successu, id nunc denuo factus per experimenta audacior,
à te flagitare non erubui. Nempe ut hinc Artium et philoso-
phiæ Magistro haud vulgari, ac sacris nostris initiato, favore
atq. omni ope tua deesse nolis, tum mea, tum illius, qui
hoc meritur, causa. Addam et hoc, Scotos vobis Gallis eo
esse debere commendatiores, quod serenissimi Galliæ Reges
ab omni memoria Scotorum virtuti ac fidelitati suam soliti
fuerint committere salutem, ac corporis vitæque custodiam.
Filius meus nunquam cessat in suis ad me literis tuam
deprædicare humanitatem perpetuam erga se, et beatum se
putat, quod me paratore in tuam admissus fuerit familiari-
tatem. Utinam paria tecum facere possem, atque hæc in
meos collata beneficia aliqua ex parte dissolvere et compen-
sare. Interim dum re ipsa gratus esse prohibeor, non desinam
animo ac voluntate, ut quisquam optima, tuis respondere in
me meritis ac benefactis quamplurimis ; ipso id opere ustus sum,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Adolf Vorst, le 4 septembre 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9072&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons