À Johann Georg Volckamer, le 10 janvier 1659, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 77 ro.

Quod spectat ad novas illas opiniones de quib. amicè egisti cum doctissimo
Managetta, sanè ejusmodi disputationum genus non improbo, hac enim sævita
viri sapientes et bene morati ad veritatem perveniunt : doleo tamen, hoc novaturiente
sæculo, tam multa verissima et certissima, multis tot annorum, imò sæculorum
experimentis comprobata, in dubium hodie revocari, fatali quodam ingeniorum pruritu,
per quem fit ut multi, doctrina veterum ejurata, tam leviter ad novitates quas-
dam adhuc malè suffultas, tam leviter et facilè abripi se patiantur. Certè
de Circulatione sanguinis numquam dubitavi, quam etiam veteres agnoscerunt,
Hipp. nimirum, Plato, Hipp. et Galenus, quamvis eam non tanti adeo magnifecerint, quantum
hodie à quibusdam Novatoribus extollitur : de modo circulationis dumta-
xat hæreo, cùm utraque opinio suas adhuc habeat ambages et tenebras.
Interea v. Galenum sequar tanquam ducem optimum, quousque novus aliquis
Œdipus, aut è machina Deus erumpat, qui difficillimam controversiam solvat :
modus enim ipse Circulationis, cujuscumque fuerit Authoris, mihi adhuc merum
est ænigma Physiologicum et Anatomicum. In operibus artis totus sto à Galeni
partibus, quarum veritatem quotidie nobis patefaciunt tot experimenta, Seniorum
nostrorum unanimi consensu firmata, rejectis et posthabitis Paracelsi, Crollij,
Van Helmont et aliorum blateronum
strophis atque deliramentis. Tuam v.
sententiam de usu sanguinis et chyli, si eam scripto consignaveris, typisque manda-
veris, ad me missam statim examini subjiciam, et de ejus veritate quid sentiam,
Tibi liberè significabo : age ergo, et animi tui sensa de illa nova opinione quando
libuerit mecum communicare ne graveris, méq. Tibi certum et fidum ut debeo amicum
præstem ac experiaris : fundamenta enim illa tua nuper à Te reperta, candidè,
sincerè et liberè, ut hactenus inter nos moris fuit, quantum in me erit, exa-
minabo. Quod scribis de Sociennibus istis de pistrino Loyolæ, quos illustriss.
Managetta odio persequitur plusquam Vatiniano, et ipse Cæsar non
magni æstimat ; laudo quidem, omnium enim bonorum odio digni sunt isti pseudopro-
phetæ : sed miror, cur in tanta luce, et tot perspectis ejusmodi Stygiæ
Societatis facinoribus, adhuc apud Principes tamen valeant, cùm tota Europa
tot Simonum fraudes ac versutias, dolos atque malas artes Christianæ pietatis
velo tectas, sacræ religionis prætextu patratas, summo suo malo probè noverit : facit
hoc ut suspicer inter tot pravos et scelestos mortales, etsi diversi generis, variámq.
vitam ducentes, magnum quendam sed occultum vigere syncretismum, ex quo à
paucis intellecto multi deluduntur. Quod spectat ad libros à Te mihi transmissos,
scias velim me priorem fasciculum accepisse, ^ in quo tres continebantur,/ nempe Lutheri Collo-/quia, Majeri Philologia/ sacra, et Thummius in/ Decalogum : alterum v. in dies expecto, in quo sunt alij 7.
de quorum pretio posthac convenimus, quum reversus fueris ex Italia. Quod uti-
nam citò, tutò, jucundèq. fiat, felicitérq. terminetur contingat. Clariss. virumos D.D.
Guern. Rolfinckium, D. Nicolaüm, D. Felwingerum et Conringium ex
animo saluto : Te quoq. vir optime, ea lege ut me ames, quod hactenus fecisti.
Vale. Datum Parisijs, die Veneris x. Ianu. novi anni Christiani 1659.

Tuus ad omnia paratissimus Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 10 janvier 1659, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1146&cln=t

(Consulté le 03/05/2024)

Licence Creative Commons