À Johann Daniel Horst, le 16 juin 1661, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 103 ro.

Variorum medicorum responsa à D. Genero tuo collecta utinam aliquando
videamus : optima fore non dubito, utpote selecta à viro erudito, imò et à
viris eruditis scripta, horum præsertim temporum, quib. maxima pars hominum
ad meliores artes et saniora quàm antehac studia feliciter revocatur.
Operationes Chirurgicas Gallicas, Citadini libros duos, et Petri Petiti duos
alios, ex quib. duo adhuc fervent sub prælo, et duos libellos mihi dicatos,
D. Pensius non emet, eos tamen habebis per me, quos Tibi reddet, et pro
quib. nil aliud postulo quàm ut munusculum meum gratum habeas.
Auberius iste est impurus, imò purus et putus ac merus nebulo, Empiricus
et Chymista famelicus, qui sibi vitum comparat ex arte lenonia, non
Machaonia, ebriosus et impostor, ^ omnium odio dignus/ et gravatus. De Regis applausu nihil mirum :
omnia probant Regis nomine Nomophylaces nostri, solutis solvendis, sed ea sola
retinent quæ bona sunt, i. nummos, per quos obtinentur ista privilegia.
Italus iste Burrhus transijt in Hollandiam, ubi rem meliorem non
faciet quàm in Germania : illic enim vivunt doctissimi quidam viri, fraudes et
fucum istius hominis Itali statim detecturi. Consilia ejus non est quod mittas :
pro quib. gratias habeo : Novatores istos odi plusquam Vatiniano odio, nisi probent
se viros bonos, præstentque quod pollicientur : nulla novitate indigeo, nulla
medicamentorum penuria laboro : si quid in hac re cuperem, peterem à Deo Opt. Max. ut
haberemus in Gallia, aut hîc in agris nostris, Senam æquè bonam ac facilè
purgantem, quàm eam quæ in Arabia crescit : plures ægros curarem unâ librâ
Senæ optimæ ac recentis, quàm Chymia possit 200. libris suorum purgantium.
Sec hoc est Medicinæ nostræ fatum, ut ad eam convolent tot ignari sufflones,
qui nil aliud habent in votis, quàm ut citò rem faciant per fraudes et imposturas
multiplices, remediorum novitate ac varietate fucatas : adeo ut Ars nostra
sanctissima homericæ illi terræ nigræ persimilis videatur, quæ multos nutrit impostores
et agyrtas. Sed Verùm frustra conqueror, quum nullus sit emendationi locus : adeo profundas
egit radices universalis isthæc corruptela in singulis artibus. Sed forsan à vivis sublato
Mazarino, pessimo nebulone politico, meliora et mitiora sequentur tempora :
quod faxit Deus : Interea v. Tu Vir Cl. vive, vale, et me quod hactenus
fecisti, et forsan indigno 2 præstitisti, 1 sed non ingrato, amare perge. Cl. Virum
D. Generum tuum saluto, ac illi officiorum omne genus offero : rogóq. ut curare
velis, ut D. Steph. Scheffero, Medico Francof. tutò reddatur Epistola mea quam
hîc inclusam reperies. Vale igitur, ac iterum vale, vir præstantissime. Datum
Parisijs, die Iovis, 16. Iunij, 1661.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 16 juin 1661, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1200&cln=t

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons