À Christiaen Utenbogard, le 24 mai 1663, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 147 ro.

qui debitoriam schedulam repræsentabit, cum debito fœnore, pro fructu pecuniæ
tunc temporis traditæ ab ipso tuo Amico, qui quem voluerit seliget inter mercatores
Parisienses, verbi gratia tuum Dominum des Martins, virum optimum, aut alium quemlibet, qui pro
schedula pecuniam accipiet præsentissimam : de quo jam antehac, ut audio,
monitus fuit.

Quod spectat ad illum tuum ex Sorore nepotem, tandem
ex civitate Bituricensi redijt Lutetiam, venit ad me, vidi et amplexus sum,
tum propter Te, tum propter Io. Heurnium, ejus proavum : cum illo egi de ratione
studiorum hîc habenda et servanda : quod est mihi pollicitus : sed priusquam ali-
quid egisset, post triduum reversus est, ut valediceret, dixitq. se die sequenti
abiturum in Angliam, et postmodum reversurum in patriam : quod absque
dolore, nec mentior, non audivi : sperabam enim illum mihi Auditorem futurum,
cum studentis alijs quos habeo in Schola regia quotiescumque doceo : imò adju-
torem futurum, quotidie in ægris invisiendis, ubi eum ad legitimam metho-
dum et ad saniorem Medicinam introducerim. Sed hoc meum votum immutavit et
obvertit ejus abeundi cupido, et in patriam revertendi libido, vel studium immodicum.
Bene sit illi qui tam citò nos reliquit : nec vitupero hominem, qui Te Præcep-
torem et Patronum, Amicum, magno suo commodo est habiturus : Tu eris illi plusquam
Patinus, sed Patruus et Patronus : Hippocrates et Galenus, Celsus atque
Fernelius :
imò Curia, Censor et Quirites. Sed amicus noster D. Mart.
Schoockius,
quî valet, ut meminit nostri ? Filius ejus estne ad nos ven-
turus ? fac, sodes, ut intelligat mihi carissimum esse quidquid pertinet ad D.
Mart. Schoockium.
Tu v. vir præstantissime, post debitam gratiarum
actionem, pro tot in me et meos collatis beneficijs, vive, vale, et me ama.

Parisijs, Die Iovis, 24. Maij, 1663. Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 24 mai 1663, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1278&cln=t

(Consulté le 29/04/2024)

Licence Creative Commons