À Johann Wepfer, le 7 août 1664, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 175 ro.

Quod spectat ad saccharum, certum est nostrum in tota sua varietate, vix
esse saccharum, saltem constat illud varijs mangonum artibus esse adultera-
tum, alumine, calce et alijs venenatis : neq. hoc novum est ; jam enim tale quid
observatum legitur ab Erasmo, in ejus Epistolis : et revera, prostat hîc vænale
quoddam saccharum quod vix habet dimidiam partem saporis requisitam,
imò non habet dimidiam : adeo fervet avaritia miseráque cupidine lucri
genus hoc hominum, nempe mercatores et seplasiarij, summo publicæ valetudi-
nis incommodo, nimia sacræ Themidis indulgentia, et Prætorum negligentia.
Sed ipsi viderint, tam qui amant saccharum, quam quorum est videre reipu-
blicæ : ego certè nullo utor, qui apprime novi suspectum esse medicamentum, ac
nimio calore præditum. Cl. Virum D. Fratrem tuum saluto, cum D. Grim,
Med. Solod.
et alijs viris præclaris, utroque Bauhino, Platero, Glasero, Bur-
cardo, Eglingero,
et alijs. Vale, vir amicisime, et me amare perge.
Parisijs, 7. Augusti, 1664. Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Wepfer, le 7 août 1664, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1340&cln=t

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons