À Werner Rolfinck, le 6 septembre 1664, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 176 vo.

De Cataracta, ejus natura et curatione, nihil aliud sentio supra vulgus
Anatomicorum et Medicorum : insolita illa novitatis prurigina, quæ
hodie viget in scholis Medicorum, numquam laboravi : hoc inter alia debeo
colendissimis Præceptoribus meis, quorum manibus, etiam sæpius bene precor ;
illi fuerunt viri maximi, Nic. Pietreus, Io. Riolanus, Andreas du-
Chemin, et Renatus Moreau
 : ad eorum pedes institutus, et optimis præ
ceptis imbutus, rejecto novitatis studio, principibus Artis Medicæ viris,
Hippocrati, Galeno, Fernelio, fortiter adhæsi, eorúmque placita quantum
potui, firmiter amplexus sum, nec pœnitet : eorum Medendi Methodus
in Operibus Artis mihi numquam imposuit, et feliciter successit, per
legitimam diætam, venæ sectionem et purgationem, ex paucis, sed
probatis 2 remedijs 1 et selectis institutam : vincat igitur Galenus,
vincat veritas, posthabitis omnibus Novatorum strophis ac imposturis.
Inquiram tamen de tua Quæstione, et si quid utile super ea deprehendamero,
ad Te scribam. Interea quæso, Vir Cl. vale, et me ama. Parisijs, 6. Sept.
1664.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Werner Rolfinck, le 6 septembre 1664, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1347&cln=t

(Consulté le 27/04/2024)

Licence Creative Commons