À Johann Daniel Horst, le 26 novembre 1665, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 199 vo.

frigidissima atque longissima, apprime nosti quantum studijs
sit inimicum frigus illud à Virgilio sceleratum dictum : adde
valetudinem parum firmam, inter studiorum impedimenta
reponendam, etc. ex quibus singulis excusandum illum puto si
minus in studijs profecit : majorem fructum spero accepturum in
Academia Basilensi, apud D. Bauhinum, veterem Amicum
et Collegam meum, ante annos 40. quod utinam succedat : et in
hoc voto desino. Quod spectat ad Privilegium pro vestro
Schonwettero, illud impetrandum commisit Robertus meus,
Secretario regio, qui ut moris est, rem ipsam curabit atque con-
ficiet : de ea conferta mox ad Te scribam. Istius libri, nempe P.
Zacchiæ Quæstionum Medico Legalium variæ sunt Editiones,
Romana, Argentinensis, Amstelodamensis, Avenionensis ; sed
omnium optima atque locupletissima est Lugdunensis, duob.
tomis, apud Huguetan et Ravaud, anno 1661. cujus Editionis tomo 2.
pag. 148. col. 2. emendari velim, et legi R. Moreau, pro
Monreau, et idem pag. 150. et 154. 156. 159. Hoc unum te rogo : fuit enim ille
Ren. Moreau vir dignissimus, et præstantissimus Medicus :
ut et præceptor meus anno 1622. ^ Cura igitur sic reponi, D./ Renato Moreau, Doct. Med./ Paris. ac Prof. regio. Vestri Beyeri pecuniam patien-
ter expectabo à Seb. Switzer. Sed dic quæso, quî valet tuus Col-
lega Seb. Schefferus ? jamdudum ab eo nihil accepi literarum :
eum quæso saluta meo nomine, nisi grave Tibi videatur. Vale, Vir Cl.
et ex animo dilige tuum ex asse,
Guidonem Patinum.

Parisijs, 26. Nov. 1665.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 26 novembre 1665, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1413&cln=t

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons