À Sebastian Scheffer, le 17 décembre 1665, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 201 vo.

Legati nostri à Rege missi Londinum, pro componendis difficultatib.
inter Anglos et Batavos subortis, re infecta reversi sunt, et sunt in
Gallia : sed multus hîc rumor pervagatur de bello à nobis quamprimum
in Anglos suscipiendo : quod utinam numquam contingat. Fidei tuæ commendo
epistolam meam ad D. Lotichium, virum sanè egregium atque eximium :
qui utinam apud vos invenireat aliquem Typographum, qui pulcherrimi
Operis sui Petroniani editionem susciperetiat : certè doctissimus iste Com-
mentarius toto Orbe literato, multos habebit emptores. Estne in-
choata Editio libri Cl. Hofmanni, de Medicamentis Officinalibus ? De aliorum
Editione quid sperandum ? de Humorib. et Spiritibus intelligo. Quî valent
uxor et filiolus ? utrumque saluto : et pro me sodes utrique osculum
porrige : vivat illa multorum filiorum parens : crescat Ille, ac in
multos annos adolescat, et ex Maioribus optimis ortus, ad Nestoris annos perveniat.
Dicam et vovebo cum Poeta, Manlia perpetuo numeretur Consule proles.
Cognatus tuus nuper mihi detulit Epistolam ad Te perferendam : dixitque
se cis paucos dies Lutetiam relicturum, et in Normaniam abiturum. Hîc
quoque reperies schedulam Filij mei 2. Caroli, de qua videbis tuo
commodo. Multus hîc est rumor apud plebeculam, imò et apud Magna-
tes ac opulentes omnes, de pretio auri et argenti, cujus immutationem aliquam
dicitur Rex noster meditari, ex qua semper aliquid decedit ditioribus,
et qui præsentaneum aurum possident. Multi sperant nullum nobis futurum
bellum cum Anglis, quod est probabile, ex ijs quæ apparent. Vale, Vir Cl. et
me ama. Parisijs, 17. Dec. 1665.
Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 17 décembre 1665, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1417&cln=t

(Consulté le 04/05/2024)

Licence Creative Commons