Petri Gassendi Opera omnia (Lyon, 1658), Tomus sextus, Epistolæ, Gallica, page 538.
nicioso deletos fuisse tot claros Viros mul-
torum quidem fuit opinio : sed quam qui animo
imbibêre libenter sint remissuri, si tantisper
expenderint validissima rationum momenta,
quibus conuelli solet. Placet pluribus Athe-
niensium cicutam longè à nostra fuisse di-
versam : at cuiusmodi venenum fuerit, qui
expediret repertus est nemo ; adeò tota res
ab eorum cognitione fuit remota. Verosi-
millimum mihi videtur quidquid hoc erat
veneni quod Cicutæ nomine circumfereba-
tur, Narcoticum quidpiam fuisse ; nec for-
san aliud ab eo quod describit Theophrastus,
circa initium libri novi historiæ Plantarum ca-
pite decimo septimo, ubi de Thrasia Mantinen-
si : constat enim Socratem, Theramenem, Pho-
cionem, imò et ipsum Senecam Neronis præ-
ceptorem, et constat ex Cornelio Tacito lib.
15. Annal. et multos alios eodem modo è
vivis esse ereptos, quo multi hodie apud nos
pereunt ex Opio, vel Laudano ab imperitis
ac temerariis de Paracelsi grege nebuloni-
bus propinato. Tu Vir Clarissime, qui unus
totam tenes, atque illustrare potes antiqui-
tatem, quid in re tam dubia et abstrusa con-
stituti habeas, et quid sentiendum sit, ubi
commodum erit per literas mihi quæso de-
clara. Vale. Lutetiæ Parisiorum 24. Iunij
1655.
Tuus es animo Guido Patin
Bellovac. Doctor Medicus Pari-
siensis, et rei Anatomicæ, Bota-
nicæ, atque Pharmaceuticæ Pro-
fessor Regius. |