De François Teveneau, le 25 février 1657, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 382 vo.

erupit, per quàm immaniter ægrum excrucians.
pure vacuato et sedato dolore, ad consueta
munia ille redijt, cúmque equitatio exercitationum
sit ei gratissimum, Charitensem urbem ab hâc
quinque leucas dissitam se contulit, succussione
sedens in equo. Commoratus est ibi per diem,
pristinúsque, levior tamen recurrit dolor.
postridiè eodem equo vectus domum reversus est,
ubi dolorum acerbitas maior, pervigilia, febris
ægrotantem invaserunt. In quib. symptomatis
toties venam minuimus, quoties urgebant.
Isto præsidio leniora quidem facta sunt, sed
statim recurrêre omnia, ut eum divexarent
crudeliùs. Relictâ igitur ad tempus venæ
sectione ad fotus ex lacte et aquâ tepidâ
necnon semicupium aquæ dulcis egelidæ
confugimus, quib. dolor placatus est. Hisce
peregoricis remediis prominuêre in ano
hæmorrhoides non admodùm tumidæ nec
inflammatæ, dolore tamen acerbissimo eóque
punctorio iugiter ægrum discruciante. Unde
putavimus alias adhuc latere cum inflammatione
cuius index erat calor ingens in eâ parte,
rubor in vicinis et febricula. Octo diebus
elapsis pus effluxit modò sincerum, modò
cruori permistum. Cuius puris ita acres
erant morsus, ut in syncopen ferè
præcipitarent. puri illo ob inductam forte
dictis partib. cicatricem suppresso, tumor in cute
externis hæmorrhoïdib. contiguus subortus est

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De François Teveneau, le 25 février 1657, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9068&cln=t

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons