Bartholin c, page 507.
mearum Centurias duas primas, diatriben
de Pulmonibus, Bagnii nostri Cœlum
Orientis, Vindingii pariter nostri Diatri-
bon de Lingg. Græc. et Ægypt. affinitate,
Jac. Henr. Paulli Anat Professoris Anato-
miam Bilsianam, et alia, quæ æqui boni-
que consules, ab amico animo et grato
profecta. Gaudeo quod Artis divinæ feli-
citate Nobilissimum Rosencrantzium ex orci
faucibus eripueris, cui ea propter ut alteri
Æsculapio gallus debetur. Quomodo pul-
monibus abdominis vitia communicentur,
ex Te malim discere quam ariolari. Com-
munes vias novi. De alia ξυρροια an sit
cogitandum, nescire cogor. Merletus ve-
ster, puris in tussinetibus exscreatum ex
inferioribus de ducit, sed vias ignorat. In
avibus res esset expedita, in quibus pervius
commeatus inter thoracem infimum patet.
An similis in homine sit, Deus novit.
Necdum enim hæc sacra tradita sunt.
Eleusis servat, quod ostendat revisentibus.
Dysenteriam cum febre et marcore vidit
Ballonius vester l. 2. Eph. sed sanare non
potuit. Et in Ludovico XIII. Rege
vestro Christianissimo, fluxu purulento
tabescente, observavit Lyonnetus de Morb.
Hæred. p. 79 pulmonem in purulentiam
abiisse, hepar excussum, mesenterium et |