De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note t.
Transcription

Desmarets, livre ii, page 399

peccemus. desultorium autem studium
maximè vitandum est.
Habet enim, ut ait
Seneca,
ista lectio variorum auctorum, et om-
nis generis voluminum aliquid vagum, et insta-
bile, et delectat, non prodest. Itaque cùm li-
brum aliquem in manus studiosi sumpse-
rint, eum non statim abiiciant, et ad alium
recurrant, nisi fortè post difficilem aliquem
auctorem animum diutino studio fessum, et
exhaustum, amœniore aliqua lectione re-
creare velint. Delicatos verò, et multo fa-
stidio suauiora quæque degustantes faciet
ampla, et locuplex bibliotheca, qualem
initio minimè comparandam esse iudico.
Vt enim in lauta, et opipara cœna à variis
cibis, qui plurimùm stomacho nocent, ma-
num abstinere difficile est, sic in volumi-
num ingenti copia varios libros, quod stu-
diis obest, non attingere. Cùm autem ali-
quis bonus liber perlectus fuerit, eum uti-
que ex integro resumere ne pigeat.
Vt enim
cibos mansos, ac propè liquefactos demittimus, ita
lectionem non crudam, sed muta iteratione mol-
litam, et velut confectam memoriæ tradendam es-
se Quintilianus monet. Per omnem verò
vitam, sed præsertim initio studiorum, au-
ctores antiqui maximè legendi : et si aliquando
ad nouos diuertere libuerit, quorum dele-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9098&cln=t

(Consulté le 04/05/2024)

Licence Creative Commons