À Thomas Bartholin, le 28 mars 1652, note u.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 21 ro.

multo pure et fætore intolerabili : pure inquam putidissimo,
et subviridi, cujus acrimonia gladosum corpus pene universum
excedebat atque discerpserat. Hæc est vera certaque mortis causa, tetra
nimirum labes et putrilago summa totius pancreatis : non autem
veneficia, non incantamentum, non magicæ artes, humani ingenii
talibus nugis seipsum excruciare soliti, figmenta atque mera ludibria.
Tuum erit, eruditissime Bartholine, dispicere et decernere quid facto
fuisset opus, et qua arte quibúsve alijs præsidijs potuisset tantus
affectus expurgari : ego quidem planè immedicabilem et naturâ suâ
lethalem fuisse puto. Tu verò quid sentias aliquando scribes, si volueris.
Vale, amicorum suavissime et candidissime, et me quod facis, amare
perge.

Tuus ex animo Guido Patinus, Bellova-
cus, Doctor Medicus Parisiensis et saluberrimæ
Facultatis Decanus.

Scribebam raptim Parisiis, die
Iovis 28. Martii, 1652.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 28 mars 1652, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1053&cln=u

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons