À Johann Georg Volckamer, le 16 mars 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 129 vo.

Cl. viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Vir Cl.

Duas habeo causas hodiernæ scriptionis, quarum prima est, Candidatus
quidam Medicinæ, juvenis Noribergensis dictus Jacobus Bürlinus, qui me
convenit atque tuo nomine salutavit. Altera causa est ut moneam Te super
quibusdam imaginibus et effigiebus quas antehac à me postulasti. Velim
idcirco scias me hîc in manibus fasciculum habere multorum Regum,
Principum, Virorum Nobilium Aulicorum, et quarumdam Reginarum :
sed in toto illo fasciculo nulli habentur e
Eruditi : et revera nulli vel perpauci
hactenus fuerunt depicti. Si tamen fasciculum illum volueris habere, scribe
ad me, ut eum mittam Lugdunum ad amicum nostrum Cl. Sponium. Nuper
ad Te scripsi et ad Guern. Rolfinckium, per viam D.
N. Picques : nihil itaque
mihi superest quod scribam ad Vos : si tamen occurrant Disputationes
aliquot aut Theses Medicæ, quæ justo pretio possint haberi, eas mihi si
placet, redime. Veteres amicos nostros saluto, ut et D. Fabricium, Medicum
Noribergensem, qui filium habet in hac Urbe adolescentem bene moratum
ac eruditum. Saluto quoque D. Nicolaï, Collegam Tuum, D. Rolfinckum,
et D. Conringium, cujus Thesim de Scorbuto utinam haberem. Popularem
Tuum Lugduni morantem, de quo antehac ad me scripsisti, patienter expecto.
Hîc habemus tres libellos novos de re Medica, quorum 1. est Petri Petiti,
Medici Parisiensis, de spontaneo animalium motu, 2. est ejusdem Authoris
de Lacrymis, 3. est Henrici Citadini, paradoxum o
Orthodoxum de Natura
sanguinis
. Supra nominatus ille Petitus ad novam editionem se accingit
p
Problematum quorumdam Medicinalium ; quâ absolutâ dabit Aretæum
in fol. veterem Medicum Græcum, cum nova versione et nNotis. Vidistine
Mart. Schoockij, Philosophiæ Professoris in Academia Groningana apud
Frisios
, librum superiori anno editum, mihique dicatum, de Cervisia :
mihi per Epistolam non itapridem acceptam novum librum
pollicetur de Fermentatione, quem utinam videamus. D. Felwingerum
saluto nisi Tibi grave fuerit. Vale meum decus, Vir præstantissime,
et amicorum suavissime. Datum Parisijs, die 16. Martij, 1662.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 16 mars 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1217&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons