À Johann Paul Felwinger, le 4 novembre 1666, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 210 ro.

Cl. viro, D. Felwingero, Philosophiæ Professoris, Altorphium.

Antehac nomine tuo, Vir Cl. libros duos accepi, per Amicum nostrum, virum
eximium, D. Volcamerum. Unum compactum statim legendum tradam optimo
viro, Phil. Labbeo, Soc.Iesu Presbytero, cujus judicium posthac ad Te
mittam : alterum, nempe Dissertationes Politicas, in quibus optima multa
deprehendo : et certè dignus erat iste liber qui dicaretur alicui Magnati,
qui tanti Operis dignitatem et pretium intelligeret : imò et qui Authori bene merito
præmium pro rei dignitate rependeret. De libro tuo Theologico adversus
Photinianum
, sapienter egisti quod eum non dicaveris ei quem designaveras,
aliud enim habet in mente, nec attendit ad rei dignitatem : apud eum Musæ
sunt mulæ, nec quidquam pariunt, adeo ut viris eruditis liceat fortiter
algere ac esurire : cave credas aliter se rem habere : multi quærunt famam,
quam tamen nollent obolo emere. Sed aliquid audivisti contrarium : scio quid velis, et
apprime intelligo : interea v. Credite me vobis folium recitare Sibyllæ : ab illa parate
nihil est cuiquam expectandum : et ut ait noster Passeratius, pulchrè pendebunt
qui ab ea transenna turdi lumbricum petent : nec aliud habeo quod dicam in hanc
rem, nisi alia sese offerat occasio : nam ut optimè scio, tali venationi ex nostris
quam multi student, qui tamen ex ea nihil referunt, nec ut puto, referent unquam ;
tanta est sæculi nostri socordia, incuria et negligentia Magnatum in eruditos. Verùm,
Dij meliora. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, die 4. Nov. 1666. Tuus ex animo G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Paul Felwinger, le 4 novembre 1666, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1444&cln=s

(Consulté le 29/04/2024)

Licence Creative Commons