À Christiaen Utenbogard, le 14 mars 1662, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 130 vo.

mittam qu cum aliquot seminibus, mihi traditis, quæ singula includam
in aliqua pyxidula : et mittam : in ea deprehendes quæ petijsti. Audio
Groningæ vivere Medicum quendam eruditum, Ant. Deusingium,
Polygraphum, et multorum librorum Authorem : si eum nosti, et
amicus tibi fuerit, velim salutes meo Nomine : et, si æquum judicias eris,
ut in amicitiam ejus penetrem, ad eum scribam, ut intelligat seipsum
à me coli et honorari, cujus causas penes me habeo. Idem quoque à
Te postulo pro alio Professore Batavo (fortassis Alcmariano) eruditissimi
viri filio, et ipso eruditissimo, cujus notitiam et amicitiam demereri
vellem :
^ Neuhusius vocatum,/ Edonis filius. Isthæc pro judicio tuo reges atque temperabis : etsi utriusque
viri memineris, gratissimum mihi facies. De rebus
nostris publicis nihil hîc habemus novi, præter omnigenæ
annonæ, et præsertim panis nimiam caritatem. Nic. Fouquet,
antehac Ærarij præfectus, in carcere detinetur, et adhuc sub judice
lis est : nihilominus tamen dicitur Rex Noster tale negotium
terminari velle intra Paschalia. Dicebatur Rex iturus in
Alsatiam proximo mense Maio : sed rejecta dicitur isthæc
expeditio in Septembrem. De nobis comparando, vel vi, vel pretio,
Ducatu Lotharingiæ, dicitur consopitum negotium. Qui
Byzantio scribunt nuntiant Janissarionum fraude et rebellione
strangulatos esse duos ex aula Turcica primarios viros, nempe
Papam Turcorum, quem Muphti nuncupant, et magnum
Vizirium : Deus forsan aliquando permittet ut tantum Imperium
pravis ejusmodi militum artibus pereat ; quod utinam citò contingat
in Orbis Christiani commodum. De Anglia vobis vicina nihil scribo,
dicitur tamen Lusitanica Virgo Londinum intra mensem
ingressura. Vale, Vir præstantissime, meque quod hactenus fecisti,
licet immerentem, amare perge, et me magno voto damnabis.
Datum Lutetiæ Parisiorum, die 14. Martij 1662.

Tuus ex animo Guido Patin

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 14 mars 1662, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1216&cln=t

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons